Latin
54.1 to 54.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 54.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alios tamen Arabum aquilam vocare, quia mediae naturae est inter aquilam &vulturem, nempe ἀἰγυπιὸν seu γυπαίετον, qui ex utroque aliquid habet. Et inde esse quod saepe Arabes vulturem &aquilam promiscue sumunt. Ut Theophylacto aquilae circa cadaver sunt vultures. Et e Graecis quoque Promethei jecur alii ab aquila, alii a vulture exesum fuisse tradunt. Ad secundam respondemus lapidem ἐυτάκιον vel ἀκυτόκιον veteres soli aquilae, sed abhinc aliquot saeculis recentiores etiam vulturi tribuisse. In quibus autor epistolae de Cereo Paschali sub Hieronymi nomine, Harpocratio Alexandrinus, Eustathius in Hexaemeron, &c. Ad tertiam respondemus tam una racham quam eum daja esse vulturem, tamen a Mose distingui, quia diversae sunt vulturum species. Nam cum deja est vultur niger, una vultur albus &niger. Inde πρκνόπερος Graece vocatur, quia nigras habet alas. Et ὀροιπέλαργος ciconia montana, quia ciconiae instar partim niger partim albus est. Itaque apud Araracham est vularcham equum bes la, rachma ovem variam sonat. ut Stur varius, ita py varium &Decima octava von basida a variis varie redditur, ardea, fulica, ciconia, cygnus, milvus, vultur albus, aquila, hirundo, accipiter, noctua, grus, pica, otus, upupa, avis Indica, avis Arabica, &quid non? Sed cum haesida piam &benignam sonet, nulla est avis cui hoc nomen competat magis quam ciconiae. Cum eam parentes senio confectos alere &alis vehere constet. Itaque in veterum scriptis ἀντιπολαργῶν idem est quod Paulo ἀμοιβὰς ἀποδιδόναι τοῖς προγόνοις mutuas parentibus vices rependere 1 Tim. 5. 4. Et illam legem Comicus scriptam esse tradit ἐν τοῖς τῶν πιλαργῦν κύρζεζιν, in ciconiarum tabulis. Proinde e septem Sapientibus nonnulli interrogati quod esset animal foelicissimum, ciconias responderunt, quia naturâ &sine lege justitiam observant. Et illas ob id ipsum adorarunt Aegyptii. Et Celsus ciconias hominibus magis pias esse pronunciavit. Ideo haec interpretatio multos habet suffragatores. In his Graecorum illos quos rationibus nihili refellit Olympiodorus, Syrum, Arabes prophetarum interpretes, omnes Hebraeos abhinc sexcentis circiter annis, &novos Scripturae interpretes fere quotquot sunt. Hoc potissimum quod ex Scriptura non potest huic versioni quicquam opponi. A Mose censetur Nori hasida inter aves immundas, quarum esum Judaeis prohibuit Deus. Id in ciconiam apprime quadrat, quae serpentibus vescitur, &venenosis animalibus, neque in nido pullos suos aliis alit cibis. Job. 39. 16. struthio cum hasida confertur ratione pennae &plumae.