Latin
544.5 to 544.6
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 544.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut taceam multos esse canes somno &gulae deditos, u describuntur Ef. lvi. 10, 11. Multos ἀγαθοὺς ὑλαλτεῖν, καὶ διαλοίχειν τὰς χύτρας, qui nihil quàm temerlatrare sciunt, atque ollas lingere, ut ait Labes Aristophanicus in Vespis: multos denique κραμαδοίλων cog nomento dignissimo, quomodo vocari refert Hesp chius testudines, cochleasque, &τὰς νωθροτάτας τῶν κυνῶν, canum tardissimas, &pigerrimas. Et scateri privatas aedes οὔτι δανοῖσι Αίχνοις, οἰκιδίοισι, τραπέζήεσσι κύνεσσιν. domesticis canibus, nullius usus, catillonibus, &mensa. riis. Haec, inquam, ut taceam, quae non sunt omnium canum vitia, sed plurimorum, in canino genere universo multa sunt, quae meritò desideres Sic notat Philosophus Physiognomicon capite quarto canum proprium esse τὸ λοίδορον convitiari. Et Clearchus Solensis de cane apud Athenaeum libro decimo tertio, Λοιδόρου δὲ, καὶ παμράγου τοῦ ζῶν περυκότος, Cùm canis sit animal contumeliosum, &vorax. Canis enim, quantumvis, mansuetus, &cicur ignotos quoslibet latratu, saepe etiam morsu lacessit, nullâ injuriâ provocatus. Id viatorum neminem latet, qui baculis, &lapidibus adversus canum impetum se tueri necesse habent. Unde Goliath Davidi 1 Sam. xvii.