# Hierozoicon. Vol. 1 545-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/545-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/545-2

propter animi acerbitatem quandam, & rabiem, fingi in canem esse conversam. Quale est, quòd mulieres prout diversa habent ingenia, Poëtae fingunt ex diversis animalibus esse conflatas, & in his clamosam, au rixosam ex cane. Sic Phocylides apud Stobaeum Sern 71. Ἡ γνυνὸς χαλεπό τε καὶ ἄγριος Quae verò est e. cane, molesta & fera est. Et Simonides τὴν ἐκ κυνὸς semper latrare scribit, neque silet, inquit, sive vir conetur minis aut blanditiis eam compescere, ἀλλ ἐμπεδῶς ἅπρηκτον ἀυονὴν ἔχει, sed pertinaciter inutilem clamorem habet. Hinc illi Adagio canina eorum dicitu facundia, qui tantum ad maledicendum eloquentiae studium exercent. Eo utuntur Sallustius, Quintilianns Hieronymus ad Rusticum, &c. Et Ovidius in Ibin Latrat & in toto verba canina foro. Quapropter Onicocriticus Scriptor apud Suidam, Κύνων ὑλαγμὸς ἐχθεικὴν δηλοῖ βλάβην, Ganum latratus damnum ab hoste significat. Et quàm

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
