# Hierozoicon. Vol. 1 545-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/545-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/545-3

sint irritabiles, ex eo maxime patet, quòd etiam in baculum, & in lapidem morsu saeviunt, & irae vehementiâ quandoque occoecantur. Plutarchus in Symposiacis libri quinti capite septimo, Θυμοὶ κύνων ἐν ταῖς πρὸς τὰ θηρία γινομέναις ἀμέλλαις ἀποσβεννύουσι τὰ ἐράσεις πολλάκις, καὶ τυφλοῦσι Ira canum, dum in fera decertant, saepe visum eorum extinguit, & excoecat. Quid si rabies accedat, cui morbo canis omnium ani malium maximè est obnocelb est canis sic xius? Hinc Arabicè ut aclaba, quasi canire dixeris, OQ rabiosum esse significat, & calib rabi. Me celab à rabie furorem & delirium, & osum, & ictelaba ita furere, & delirare. Nec de cane solùm dicitur, sed & de homine, & de animali quovis, quasi quisquis rabiosus est canino morbo laboret. Proinde canes irritare, atque in se concitare, tutum non est. Et quod tam Graeco, quàm Romano Proverbio, Τῶν ὕτων λύκον κρατεῖν, Auribus lupum tenere fertur, qui iis implicatur malis, unde eluctari difficile est, Hebraei ad canem trans ferunt. Et Solomon Prov. xxvi. 17.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
