# Hierozoicon. Vol. 1 547-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/547-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/547-2

Periclis viri optimi memoriam injurius est Rhodigi nus, cum hoc idem cognomentum ei adhaesisse scribit lib. 17. cap. 27. Cynocephali inquit, cognomentum, quod cum aliis, tum verò Pericli adhaesisse legimus, non ferè aliud, quàm impudentiam, & rapacitatem signat. Neque veriùs Pollux (d) Ἐχνοκέραλον δὲ Κρατῖνος τὸν Περικλέα ἔιπι. Nec enim Cynocephalus, aut Echinocephalus, sed Schinocephalus à Cratino vocatus est Pericles, quia fuit κεραληγρίτας, id est, oblongi capitis quomodo idem eum appellavit, & caput habuit ad squillae formam, plantae bulbacei generis, quam A thenienses χινὸν vocabant. Plutarchus in Pericle pas 279. Οἱ δὲ Αττικοì ποιηταὶ χινοκέγαλον ἀυτὸν ἑκάλουν, τὴν γὰρ σκίλλαν ἐστιν ὅτε καὶ αῖνον ὀνομάζουσι. τῶν δὲ κωμικων ὁ μὲν Κρατινος ἐν Χειροσι, &c. μεγιστον τικτε τὴν τὸ ραννον. ὃν δὲ κεφαληγερέταν Θεοὶ καλέουσι. Et pag 291. διὸ καὶ πάλιν Κρατινος ἐν Θρότταις παίζει πρὸς ἀυτὸν, Ο χινεκέταλος Ζεὺς ὅδε πρις ἔρχεται Περικλέης. Quod Rhediginus ipse agnovit lib. 20. cap. 12. At Cyvicis certum est nomen à canibus esse inditum, quia erant summè impudentes. Oὗται γὰρ ἢ λεγχόν τινα δημεσίᾳ, οὖ κατʼ ἰδιαν· καὶ ὅτε ἥσθιον ἢ ἀλλό τι ἔπραττον, υνάρανδὸ· ἀυτὸ ἐπτιοῦν ὡς οἱ κύνες. Illi enim publicè, nin privatim reprehendebant: & sive comederent, sive quid al ud agerent, id faciebant in propatulo ut canes. Ita edocti scilicet à sectae suae principe Diogent, qui εἰώθει πάντα ποιεῖν ἐν τῷ μέσει, καὶ τὰ Δήμηυς, καὶ τὰ Ἀρροδίτης Solibat omnia palam facere, & quae ad Cererem, & quae ad Venerem pertinent. Quamvis in his fortasse nimii fuerimus, non possum non addere R. Jakimi Apophthegma in Semoth Rabbia cap Θ DDT 11 Tres sunt valde impudentes, in quadrupedbus canis, in aevibus gallus, & in Pars prima. gentibus Israël. Sic confitentem reum habemus, & ἀυτικα τάκριτον. Est etiam canis immundum animal. Hinc Poëtd lib. I. Georg Obscoenique, canes, importunaeque volucres Et Horatius de Vlysse lib. I. Epist. ad Lollium, Vixisset canis immundus, vel amica luto sus. Ubi nota canem & suem simul jungi, quomodo lib. Epist. ad Julium Florum Hâc rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus. Et lib. 4. Tibulli,

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
