# Hierozoicon. Vol. 1 548.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 548.5 to 548.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/548.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/548.5

vult hâc Lege vetari nè Deo quis offerat mercedem acceptam pro admissu ra canis venatici, aut pastoralis. Μήδʼ ἄν, inquit, ἐπ ὀχεύσει κυνὸς, ἢ θηρατικοῦ, ἢ ποιμονων φύλακος, λάβοί τις αιθὸν, ἐκ τούτου θύεν τῷ Θεῳ. Quod sequutus Castellic hanc Legem ita reddidit, Admissurae canis pretium in Jovae Dei tui Templum ullum ob votum nè inferto. sundo canis hoc loco est meritorius puer: quia cum scorto jungitur. Ita enim habet Lex, Nè inferto mercedem scorti, aut pretium canis in domum Domini Dii tui. Et in praecedente versu, Nè esto meretrix è filiabus Israëlis, neque esto meritorius è filiis sitaciis Ex quibus inter se collatis colligit vir acutissimus eundem hîc dici canem, quem suprà meritorium; quia meritorii cum canibus impudentiâ, & obscoenitate certant. Mihi tamen videtur simplicius ut verus ca nis intelligatur quia Legis-latores Tropis, & Metaphoris uti non solent, sed edicta sua verbis propriis efferre, rè ulla subsit aequivocatio. Eò nos ducit Esaiae locus, quo Deus canis, & suis, sacrificia rejicit, ut pariter abominanda Es. Ixvi. 3. Nec defuit causa, cur Deus id speciali Lege prohibere voluerit. In Aegypto, unde nuper excesserant Israelitae cùm Lex est Mosi data, canis impense colebatur. Juvenalis

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
