# Hierozoicon. Vol. 1 549-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 549. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/549-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/549-2

ἄντα οἷον τούς τε αἰλούρους, καὶ τοῦ ἐχνεαίνας, καὶ νυρίτζαι, καὶ κύναι. Quaedam enim animalia Aegyptit impens. colunt, non viva solùm, sed & mortua: ut feles, ich neumones, mustelas, & canes. Sed canes potissimùm ut constat ex Herodoto, quo teste, in quibuscunque aedibus felis est ex se mortuus, omnes eorum incolae sola radunt supercilia, παρʼ ἑτένσι δʼ ἂν κύων, παν τὸ σωμα καὶ τὴν κεραλὴν, at in quibus moritur canis, totum cor pus, & caput. Et seles Bubasti solùm, sed canes per totam Aegyptum aromatibus conditi sacris in loculis sepeliebantur. Quid? quòd Anubis, unus ex summis Aegypti Diis, caninum habuit caput. Diodorus pag 54. Τὸν Θιὸν τὸν παρʼ αὐτοῖς καλούμενον ἄνεβιν παριεάγους. κονὸς ἔχοντα κεραλὴν. Unde apud Lucianum in Deorun concilio Momus, Σὺ δὲ, ὃ κυνοτρόρωπει, καὶ σινδόσιν ἐσταλμένη Λιγύπτει, τῆς εἰ, ὦ βέλτιστε, ἢ πως ἀξιοῖς Θεὲς ἔται ὑλακτῶν. Tu verò canino vultu, Aegyptie, quique sindonibu obvolutus es, quis es, O optime, & quomodo te dignum censes, qui sis Deus, cum latres? Et Virgilius Aen.lib. 18. Omnigenumque Deûm monstra, & latrator Anubis Et Ovidius Metam. lib. 9. ubi de Iside cum quae latrator Anubis Et Propertius lib. 3. de regina Aegypti Cleopatra Ausae Jovi nostro latrantem opponere Anubin Quae confirmant quod suprà diximus, Anubin Aegyptiis latrantem, vel latratorem significâsse, ut Hebraeis Narit, hannobeah. Plutarchus proinde canem videtur explicare, cùm de Anubi dicit in Iside, Τὴν τοῦ κυνὸς ἐπικλησιν ἔχρν. Sed canis Aegyptiis erat ZODIZ, ut hodieque apud Coptos. Ita asserun praeter eundem Plutarchum Horus Hieroglyph. lib. 1. cap. 3. & Porphyrius in libro De Nympharum antro. Verùm canem in Aegypto jam olim tam impensè cultum aiunt his honoribus ex parte excidisse, postquàm Apidis; à Cambyse mactati, & projecti carnes soluomnium animalium morsu violare ausus esset. Plu tarchus ubi suprà, Πάλαι τ τὰς μεγστας ἐν Λιγυπτο τιμὰς ὁ κύων ἔχεν· ἐπεὶ δὲ Καμεύσι τὴν Ἀπιν ἀνελόντος καὶ ῥίψαντος, οὔδιν προιῆλθεν, οὐδʼ ἐγείζατο τοῦ σωματος. ἀλλὰ ἢ μόνος ὁ κύων, ἀπάληζε τὸ τρῶτος εται, καὶ μάλιστο μῆσθαι τῶν ἑτέρων ζώων. Alibi canis non quidem cultus est, sed in sacrificiis admissus. Ita Cares Marti canem immolabant (e), qui proinde dictus est (f) Καρι κὸν θυμα, Quamvis Spartanos, Carum exemplum esse imitatos doceant haec Plutarchi, Rom. Quaest. exi Ἐν δὲ Λακιδαίμονι τῷ φονικωτάτῳ Θεων Ἐνυαλίῳ σκύλα κας ἐν τέμνεζι. Et ibidem pro publica expiatione habitum fuerit apud Boeotos, κυνὸς διχοτομηθέντος τῶν μερω διεξελθεῖν per canes in duo dissecti partes transire. Quod Macedones quoque usurparunt. Livius lib. 40. ubi de Philippo Rege Macedonum, non Alexandri patre sed Demetrii illius, qui obses Romae fuerat: Fortè lustrandi exercitus venit tempus, cujus solenn est talc. Caput mediae canis praecisae; & prior parad dexteram cum extis, posterior ad laevam viae ponitur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
