# Hierozoicon. Vol. 1 55.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 55.1 to 55.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/55.1

Avis vigesima prima nλων attalleph, id est vespertilio, unde vocetur diximus, & quid commune habeat cum talpâ cui jungitur Es. 2. 20. Refelluntur Mahumetani, qui praeter vespertilione in Christum quicquam creasse negant, & inde patere nugantur quantum differant opera creaturae ab operibus creatoris, qui est summus Deus. Postquam immundae aves recensitae sunt, docetur harum nomina nec Maimonidem, nec Hebraeos aut Chaldaeos Scripturae interpretes, nec Talmudicos, nec Graecos Seniores satis intellexisse. Et frustra esse quod Magistri suos ad traditionem amandant, quae nusquam extat, aut ad peritos aucupes, qui hac in parte nullibi sunt. Item pro immundis haberi rapaces omnes. In aliis tria signa requiri, aut saltem horum unum, ut inter mundas locum teneant. Et prohibitionis immundarum avium rationes plerasque esse mysticas. Qua de re multa Patres, Thomas etiam acute admodum, quamvis alicubi fallat, ut in iis quae habet de porphyrione, herodione, caladrione &c. Libro tertio secundae partis e volucribus ad reptilia & serpentes devolvimur, in quibus o ephe seu vipera ordine alphabetico prima est. Sunt qui regulum, draconem, volucrem anguem, anguiculum, serpentem glabrum & cenchrinem explicant. Sed viperam esse probatur ex Arabibus, qui illam plene describunt. Marem scilicet tradunt habere duos dentes, foeminam plures. Tam carnem ejus Utrique latum esse caput, collum tenue, caudam mutilam, colorem flavum. coctam quam sal ex ea factum visum acuere asserunt. Ejus esu mundari lepram. Ipsam caecutientem foeniculo sanari. Ore coire, & in ardore coitus foeminam maris caput aut genitalia abscinItaque Graecum ἴχδνα in Evangelio & dere. Haec omnia de ephe Arabes, ut de vipera Graeci. ephe redditur ab illorum paraphrastis. Neque obscura ratio nominis. Huic Actis conenim claros sibilos tribuit Avicenna. Quos ad ictum unius lapidis audiri scristanter bit Massarius, cum divexatur. Unde ipsum animal Italice vocatur suffilo. Hebraeis porro – clamare est, maxime in dolore partus Es. 42. 14. Inde UnN est serpens cui dolores partus extorquent vehementiorem sibilum. Quod viperae maxime convenit.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
