Latin
550
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 550
Unproofread scanNot analysed yet
Genito manè catulo res divina fit &in coenis Deum etiam ponitur catulina. Sed in his Plinii verbis insigne esse mendum vir doctus pridem monuit, &pro genito manè catulo legendum, Genitae Manae catulo res divina fit. Ita enim Plutarchus. Quaest. lii. Δια τι τῇ καλουμένῃ Τενείτι Μάνῃ κύνα θύνCι; Cur Genitae Manae quae dicitur canem immolant? Sic vocabatur Dea generationis praeses ut apparet ex sequentibus. Interim, ut agnoscit ille ipse Plutarchus. Quaest. Rom. CXI. Ου μὴν οὐδὲ καθάρεθειν φοντο παντάπαζιν οἱ παλαιοὶ τὸ ζῶον, κ ὀλυμπίων μὲν γὰρ οὐδενὶ Θεων καθιέρωται· Veteres hoc a nimal ullo modo purificare non putaverunt, ac proinde coelestium Deorum nulli immolabatur. Itaque canina illa sacra non ita pridem in mundum invexerat immundus lle spiritus, atque omnis immunditiei pater Diabolus. Hyaena cani maximè adversa est. Unde Sirachides Eccles. xiii. 20. al. 21. Τις εἰρήνη ὑαίνῃ πρὸς κύνα Quae pax hyaena cum cane? Et auctor Homiliarum in Marcum, quae Chrysostomo tribuuntur Homil. 13. Hyaena hanc naturam habet: maximè canibus delecta tur &ipsos rapit, ac deverat. Item, Non delectatur nisi cadaveribus mortuorum, &canibus: eos vult occidere, qui servant domum. Canes venari dicitur duobus modis, primò dum hominum vomitum imi tatur, atque eos ad se hac arte allicit. Aristoteles Hist. lib. 8. cap. 5. Τὸς δὲ κύνας καὶ ἐμοῦζα θηρείει· ὥσπερ οἱ ἄνθρωποι. Aelianus Hist. lib. 7. cap. 22. Ἡ γῆν ὕαι να πρὸς τὰ αὕλια νύκτως φοίτου, καὶ μιμεῖται τοῦ ἐμῦν τας· ἀκέοντες δὲ οι κύνες προσίαζιν ὡς ἐπʼ ἄνθρωπον, ἢ δὲ αὐτοὺ αὐλλαμβάνει, καὶ ἐθίει. Plinius quoque lib. 8. cap. 30. eandem scribit vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes, quos invadat. Et Solinus, Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus collicitatos canes sic devorat. Secundò, hyaena dici tur homines, &quodvis animal, sed praecipue canes stupefacere, &mutos, aut immotos, reddere, vel praecipites dejicere, si umbram eorum calcaverit. Aristo teles in Mirabilibus, ἂν δὲ τῇ Ἀραβίᾳ ὑαινῶν τι γένος ρασὶν ἔται, ὁ ἐπειδὰν προίδη τὸ θηρίον, ἢ ἀνθρώπε ἐπιτι τὴν σκιὰν, ἀφωνίαν ἐργάζεται καὶ πῆξιν (al. πῆξιν) τοιαύτην ὥς τε μὲ δύνασθαι κινῶν τὸ σῶμα· τοῦτο δὲ ποιειν καὶ ἐπι τὴν κύνων. In Arabia hyaenarum quoddam genus esse aiunt, quae si priùs feram viderint, aut hominis umbram calcaverint, vocem illis auferunt, atque ità stupefaciunt (aut defigunt) ut corpus movere non possit. Et in canes quoque idem operatur. Damir, in capite De κε, θενεν ορίλε καὶ μέλας λικ αρ Οἱ γαὶ Δ ala ὰ λλὰ κατε πειρ LA C Inter eum &hyaenam gravis est antipathia: ita ut si canis in loco celso existentis umbram hyaena ad Lunam calcaverit, is ad hyanam praecipitem se conjiciat, mox ab illa devorandus. Et in capite De hyaena, OD OB, Ial Cùm umλλου [το, bram canis, qui supra tectum est, hyaena ad Lunam calcat. Canis ad eam decidens devoratur. Haec illi.