# Hierozoicon. Vol. 1 551-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 551. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/551-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/551-2

δὲ φαρμακὶς ετέχνος ἐξ ἐπασμάτων, Ανει πικρῶς γὰρ ἀγνούσας τὸν δόλον. Cùm enim vespere lucis abunde est, immittit in canes umbram corporis, cursus sui fulgorem retrò occultans & ter miseros obmutescere faciens, ut perita venefica per incantationes, ignaras doli amarâ morte tollit. Macorum vanitatem sapit quod habetur apud Plinium lb. 18. cap. 8. Eos, qui hyaenae linguam in calceanonto sub pede habeant, non latrari à canibus. Idem tamen est in D. ερὴνεμν ψα lal mire, υλ λιλα Siquis linguam ejus ferat tum canes non allatrabunt. Quod idem praeλα ll stat, si credimus Chyaenae pellis, quam qui tenes Et, si ejus adipe ungatur canis, furit, & perturbatur. Multas hujusmodi nugas legere est apud Arabes, quibus nescio an veriora sint haec Plinii ubi suprâ, carnes hyaenae, si edantur, contra tanis rabidi morsus efficaces esse, adipem quoque illitum, & corium substratum Mirâ metamorphosi Arabicâ Sirachidis versio hyanam transmutavit in crocodilum terrestrem, & Vulgata in sanctum hominem. Nam haec Graeci textûs, Tis ὀρήνῃ ὑἄνη πρὸς κύνα; Quae pax hyaenae cum cant? Arabica sic exponit Quorsum societatem inibit canis cum crocodilo terrestri? Et Vulgata sic, Quae communicatio sancto lomini ad canem? Sed Arabica facilè est restituere; id est, cum crocodilo terrestri nempe, C si pro adjecto Ain finali, scribas cum hyaena. In Vulgata non ita patent fontes erroris. Dicam tamen quid sentiam. Interpres rectè scripserat. Quae communicatio hyana ad canem? Sed pro hyanae scriptum est homini, per scribarum imperitiam, quos latebat quid esset hyaena; &, Epi heto postmodùm addito, sancto homini quasi hic sancti homines impuris opponerentur, quor Scriptura canes vocat. Erasmus Adagiorum Chil. 2. Cent. 7. num. 67. unum habet in haec verba, Κύων ἐσὶ δισμὰ, id est, Canis in vincula. Dicebatur ubi quis scipsum in servitu tem, aut in malum aliquod injiceret. A canibus sumptum ultrò se praebentibus vinciendos cibi lenocinio. Auctor Zenodotus. In Hesychio quoque est, Κύων. ἐπὶ δεσμὰ, παροιμία ἐπὶ τῶν εαὐτοὺς ἐπὶ κολάσεις ἐπιδιδὸν σων. Λέγεται δὲ καὶ Βοῦς ἐπὶ δισμά. Nec dissimilia habent Suidas & Phavorinus. Illud Adagium pro corallario hic addo, quia, quod Erasmum & alios latuit; sacrum est Adagium. Extat enim in Graeca editione Prov. vii. 22. ubi de eo dicitur, qui adulterae lenociniPars prima. is inescari, & irretiri se sinit, ὥσπερ δὲ βοῦς ἐπὶ σφαγὴν ἔγεται, καὶ ὥσπερ κύων ἐπὶ δεσμὲς· Vt hos ducitur ad lanienam, & ut canis ad vincula. Sed & in Chaldaea legas, NMOND N27. N.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
