# Hierozoicon. Vol. 1 554.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 554.1 to 554.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/554.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/554.1

Quin, in vicina Arabia, ob in tot pecudum millibus nè unum quidem suem possedisse legitur Et, cum è vicinis gentibus armenta, & greges saepe abegerint Israëlitae, sues in praeda bellica nusquan censentur, sive nulli fuerint, aut nullo loco habiti Quin Porphyrius in libro De abstinentia à caede anima lium ullos in Judaea nasci sues, disertè negat. Oυδ ὅλως, inquit, ἐν τοῖς τόποις ἐρύετο ὕς. Unde est, quòd in Parabola Luc. XV. 11. filius acolastus porcos in fudaea non pavit, sed in longinqua regione: Ἀπιδήμησεν εἰς χῶραν μακραν, &c. Et urbs Gadara, in cujus agro pascebantur porcorum duo millia, Marc. v. 1, 13. & Luc. viii 26, 32. Graeca fuit, non Judaica. Josephus Antiq. lib. 17. cap. 13. Τάδαστα, καὶ Τππος. Ἑλληνίδες εἰσὶ πολεῖς· Gadara, & Hippos, urbe. Graecae sunt. Proinde idem, libri decimi tertii capite vigesimo tertio, inter urbes peregrinas, quas Judaei tenebant sub Rege Alexandro, censet Gadara oppi dum ab Alexandro occupatum post decem mensium obsidionem, ut habetur capite vigesimo primo. Et à Judaeis dirutum Pompeius in liberti sui Demetrii Gadarensis gratiam, restituisse narratur Belli Jud. lib 2. cap. 5. Sed Augustus cùm Herodis regno attribuisset, Antiq. lib. 15. cap. 11. Herode fatis functo, Romanorum provinciae Syriae adjunxisse Antiq. lib. 17. cap. 14. Et verò Matth. viii. 28. ubi pro Gadarenis, Gergeseni: nominantur, apertè significatur locorum illorum incolas non fuisse Judaeos, sed e stirpe Chanaanis, in cujus filiis Moses censet D Gen. X. 16. pro quo Graeci habent τὴν Γεργεσω ον. Nisi quis pro Gergesenis Euangelistam Geraseno scripsisse colligat ex Hieronymo, qui tam in Matthae quàm in Marco, & Luca, constanter habet Gerasenos, ut Gadarenos Syrus, & Gergesenos Arabs, & Ae thiops. Ita ut hujus loci vera lectio ex veterum interpretum collatione non possit erui. Atque id quidem certum est, Gerasam, & Gadara diversa fuisse oppida. Ità enim distinguit Josephus lib. 2. cap. 19. De bel. Jud. Τὰς τε κωμας τῶν Σύρων, καὶ τὰς προσεχεῖς ἐπέρ θοῦν πόλεις, τιλαδελρείαν τι, καὶ Τεβωνίτὴν, καὶ Περασαν &c.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
