# Hierozoicon. Vol. 1 555.6-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 555.6 to 555.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/555.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/555.6

Quia sub ventre solet esse λέπρας ἀνάπλεως, καὶ δώρικων ἐξανθημάτων, leprâ plenus, & scabiet pustulis. 2. Quia nullum aliud est animal σορφόρῳ χαιρον οὕτω, καὶ τόποις ῥυπαροῖς, καὶ ἀκαθάρτοις, coeno tam gaudens, sordidisque, & impuris locis. 3. Quia coelum nunquam videt nisi supinus. 4. Eo quod à sue Adonis interemptus est, quem alii Baccho in deliciis, alii eundem cum Baccho fuisse putant Bacchum autem eum esse Deum, quem Judaei colebant, iis contendit argumentis, quae veriùs figmen ta dixeris, & febricitantis somnia. In his ut multa vana & inepta sunt, tanquam ab eo profecta, qui, utut caetera vir magnus, tamen Judaicorum rituum fuit planè imperitus, tamen quaedam habentur, quae ipsi Judaei hìc afferunt. Ita Maimonides in More Nebochim part. 3. cap. 48. Potissima autem causa, propter quam Lex nobis prohibuit carnibus suillis vesci, est foeda porcorum sordities, & quod multas sordidasque res De Suibu res comedant. Nosti enim quàm anxiè Lex omne. sordis, omnemque imminditiam prohibuerit, in agris quoque, & in castris, ut nil dicam de ipsis urbibus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
