# Hierozoicon. Vol. 1 556.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 556.1 to 556.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/556.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/556.1

Quod si autem permissum esset porcos comedere, plateae & domus omnes longè sordidiores essent, quàm sterquilinia, & latrinae. Haec Buxtorsius ex textu Hebraeo qui jam non est ad manum. Aliud addunt Talmu aici Tractatûs De Sabbatho fol. 129. b. 7272 vn R 27 Top. V. Qui incidit in rem. aliam peris litatur de re alia: id est, juxta Glossatores, Por 10 cum comedenti periculum est à lepra. Hinc R. Bechai in Legem scribit in quibusdam libris Medicinalibus se reperisse, Infantem, si lac suillum sugat, fieri leprosum. Quod est in Plutarchi Iside, Τῶν τὸ (ὐδς) γάλα πινόντων ἐξανθεῖ τὰ σώματα λέπραν, καὶ ρικὰς τραχύτηus. In eorum, qui lac suillum bibunt, corporibus lepra pullulat, & scabiei aespredines. Et Plutarchus id habet ex Manethone. Aelianus libri decimi capite decimo sexto De animalibus, Ακίω δὲ καὶ Μαγίθωνα δʼ Λιγύπτιον, συρίας οἷς ἄκρον ἐληλακότα ἄνδρα, εἰπεῖν, ἔn 2 γάλακτος ὑνίου γὰσάμενος ἄλραν ὑπιπιμηλᾶται, καὶ λέπρας Manethonem porrò Aegyptium virum, qui sapientiae summum attigit fastigium, audeo dicere, eum, qui suillo lacte vescatur, vitiliginibus & leprà oppletum iri Judaei ergo hanc Legem putant Physicas habere causas: led Patres eam ad mores referunt. Clemens Alexandrinus libro tertio Paedagogiae, per sues, quorum esus in Lege prohibetur, vitandos intelligit, impuros homi nes, qui more suum ἡδοναῖς σωματικοῖς, καὶ δεισαλέαιι τρόραις, καὶ γὰργαλισμοῖς ἀσιλγζι κνηστικωνιος, πρὸς Ἀ φροδίτης κακόχαρτον ὕδονὴν χρυσιν, corporeis voluptatibus, stercoreisque cibis, & impudicis titillationibus prurientes, ad perniciosam Ventris, voluptatem exultant Et libro secundo Stromatam Deum Judaeis prohibuisse dicit quaecunque sunt φύσει πονα natura pinguia, ut suum genus, quod est ἐυσαρκότατον, maximè cor pulentum Τρυρητιῶτ γὰρ ἡ τοιαύτη χρῆσις χρηγεῖται Luxuriosis enim talium usum conceditur. Et libro septimo suem edere quosdam negat διὰ τὸ πτωρερὲ ὲς συνουσίαν ἔτι τὸ ζῶον, quia proclive est animal ad coitum. Nec multo post suillam addit, cùm sit multi nutrimenti, τοῖς μὲ ἀσκοῦσι τὸ σωμα χρησιμάνειν, τοῖς δὲ αὐτὴν τὴν ψυχὴν αὖξιν ἐπιχρροῦσι· διὰ τὴν νωθρίαν τὴν ἀπὸ τῆς κροοραγίας ἐκγινομένην, ἐκ In, iis qui corpus exercent (id est, athletis) esse utilem, iis autem, qui ipsam animam augere conantur, non item, propter hebetudinem, quam ingenerat esus hujusmodi carnium.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
