Latin
557.1 to 557.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 557.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
E recentiori bus addit non nemo Deum hâc abstinentiâ voluisse, ut Judaeorum pietas, &docilitas elucesceret: quia, cùm suilla caro sit suavissima, &ad humanam naturam maximè accemodata, his propter Deum deliciis in perpetuum orbari arduum fuit, &operosum. Nec desunt, qui balsametis, aliisque aromatibus eâ ratione consultum velint, quorum radices hoc animal rostro potuisset subvertere, atque eruere, si liber illi suisset in Judaeam accessus. Tamen interdicti sui hanc solam rationem affert Legis lator, suem immundum esse animal, quia non ruminat, Levit. xi. 7. &Dent xiv. 8. Quippe Lex ceremonialis pro mundis ea solùm admittit animalia, quae &ruminant, &ungulam habent fissam. Itaque, utut porcus fissam habeat ungulam, tamen quia non ruminat, censetur in immundis. Quae, si mysticè intelligas, dicetur is ruminare, qui cibum animae, id est, verbum Dei, assidua meditatione recolens, ita mandit, &concoquit, ut in alimentum suum convertat. Et fissam habet ungulam homo spiritualis, qui omnia discernit, &dijudicat, ut, postquàm probavit omnia, id retineat, quod bonum est. Animalia porrò, quae his notis carebant naturâ immunda non erant, sed significatione solùm, ut rectè observat Augustinus contra Faustum libri sexti capite septimo, &in Psalmum exli. Naturâ enim immundum nihil est. Quippe creavit Deus omnii valde bona. Et omnis creatura Dei bona est. Et omnia munda mundis. Proinde naturâ suâ porcus tam mundus erat, quàm agnus: sed significatio fuit diversa. Hic enim aliquid mundum, ille immundum aliquid significat. Sed quaecunque fuerit hujus interdicti ratio, quinque habemus hic observanda. Primò Legem fuisse valde praecisam, &in hujus transgressores Dei Prophetas graviter intonâsse. Ita enim Esaias capitis sexagesimi quinti versu tertio &quarto, Populus torum est, qui me coram semper provocant: qui sacrificant in hortis (sen, lucis idolorum, ut Exod. XXXIV. 13.) Qui adolent in tegulas (id est, super tecta domorum, ut idololatrae tum solebant. (Vide 2 Reg. xxiii. 12. ferem. xix. 13. &XXXII. 29. Sophon. i. 5.) Qui habitant in sepulchris, &in locis desolatis pernoctant (ut daemones consulant arte necromantica, ut 1 Sam. Ixviii. 8. &Es. viii. 19.