# Hierozoicon. Vol. 1 557.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 557.5 to 557.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/557.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/557.5

) Qui comedant carnem suillam, & jus immundarum carnium habent in vasis suis (id est, in ollis, in quibus suillae carnes elixantur; quae est sceleris in Legem admissi oratoria exaggeratio Et capitis sequentis versu, 17. Qui se sanctificant & purificant in hortis, post unam arborum quae in medio sunt suppleo vocem arborum, cùm quia locus postulat, tum quia implicitè continetur in Hebraeo NUM, quod non quosvis hortos significat, sed hortos arboribus consitos, uno verbo luces, aut paradisos) Qui porci carnem comedunt, & rei abominabilis, & muris, pariter consumentur, inquit Dominus. Et de hypocritarum acrificiis agens ejusdem cap. v. 3. Qui jugulat bovem ac si occideret hominem: qui mactat evem, ac si decollaret canem: et qui offert oblationem, ac si offerret sanguinem perci. Quae duplex est abominatio. Nam ut suis, ità sanguinis esus judaeis fuit interdictus. Unde hic Abarbanel, vni NIN INI! Fuit id abominatio, tam quia sanguis, quàm quia porcus fuit. Et tale sacrificium confertur cum mactatione hominis aut canis in victimam, quorum uterque erat exsecrandum Addi queat ex Graeca versione Ps. XVI. (Heb. xvii. versu 14. Ἐχρτὸ δὲ τὰ ὑσίων, καὶ ἀφῆκαν τὰ κατο λοιπα τοῖς νηπαις αὐτοῖς, Saturati sunt porcinâ, & dimiserunt reliquias parvulis suis. Nisi constaret tam ex emendatis exemplaribus, quàm ex collatione cum Hebraeo, pro ὑείων, aut ὑῶν legendum esse ὑων. Sed meliùs Symmachus Χοστασθῆσονται ὑοι, Saturabuntur filii. Hebraea enim habent Θ 720. Tamen spuria lectio jam olim ita praevaluit, ut ejus vestigia reperias in Psalterio Romano, & Arabico, & apud Paulinum, & Augustinum in hujus Epistola 58. & 59. Et in Arnobii Commentariis in Psalmos.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
