Latin
CAPUT QUINQUAGESIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 558-2
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum enim, &absurdum est, quod ait vetus Scholiastes, Senibus, id est majoribus parcunt; nam minores manducant. Sed leves &tolerabiles fuerunt hi profanorum hominum Sarcasmi prae Antiochi immanitate, qui, postquàm in ipso Hierosolymorum sacrario mactasset sues, sanis, &aris oppidatim extructis, quibus hostiae similes Diis suis offerrentur, Judaeos ad impura haec sacra passim adegit, metu mortis intentato. Et in eos, qui suum immolatione &esu polluere se recusabant, diris modis animadversum. Vide 1 Macchab. i. 50. &2 Macchab. vi. 18. vii. 1, &c. Et Josephum Antiq. lib. 12. cap. 7. &De bel. Jud. lib. 1. cap. 1. interim, quae tertia sit observatio, nec profanorum hominum judicia, nec tyrannorum minae verè pios absterruerunt ab exacta &accurata horum rituum observatione. Nam, ut Ezechielem taceam, qui ali& Suibus. quid immundum delibare jussus respondit: Ab! Domine Deus, ecce anima mea non est polluta. Nam cadaver, aut discerptum, à pueritia mea hùc usque non comedi neque intravit in os meum ulla caro immundae. Ezech. iv. 14. Et Petrum, qui in pari occasione simile dedit responsum, Absit, Domine, nunquam enim edi quidquam pollitum, vel impurum Act. K. 14.