# Hierozoicon. Vol. 1 558

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINQUAGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/558
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/558

Unde Apollinarius in Paraphrasi, Πληδέντες σιάλων λίπον μέτι λείψανα δαιτὸς, Im leti porcis pinguibus reliquerunt filiis reliquia convivii. Et Arabica versio ex utraque conflata in editione Savariana Romae, & Parisiensi nupera E carρεολ ὅλων κατὰ ἐνε ne porcorum saturati sunt filii eorum. Quod me penè fugerat etiam Antiochenorum Canonum ab Apostolis edi torum, si Turriano credimus, nonus sic habet, Belluina Judaeorum Synagoga suem quidem abominatur turpem verò vitam vivit, & impietate tenetur constricta, sicut ait Propheta, Ἐχορταθηται ὑειων, Saturati sunt porcina. Sed quo numero illi Canones habendi sint disce ex doctissimi Dallai Pseudepigraphis Apostolicis. Secundò, cùm Judaici nominis hostes hanc ab esu suillae abstinentiam habuerint pro superstitione, & dementia, indè sumpserunt occasionem Judaeos aut protervè deridendi, aut acriter persequendi. Quorum Antiochus antesignanus Eleazarum ad esum suillae carnis sollicitans, Διὰ τί, inquit, τος φύσεως κεχαειμένης καλλίστὴν τὴν δὲ τοῦ ζῶν σαρκοφαγίαν βδιλύττῃ καὶ γὰρ ἀνδητον τοῦτο μὴ σπολαύειν τὴν χρὶς ὀνοίδους ἡ δέων, καὶ ἅδικον ἀποστρέγεσθαι τὰς τῆς φύσεως χάεῖται· Cur, cùm op timam ejus animalis carnem natura indulserit, illius esum abominaris? Insanum enim est, non frui deliciis, quae probrosum nihil. habent neque justum est naturae dona repudiare. Ita refert Josephus in libro De Macchabaeis. Et apud Macrobium Saturnalium lib. 2 lap. 4. Augustus, cùm audisset inter pueros, quos in Syria Herodes, Rex Judaeorum, infra bimatum jussit interfici, filium quoque ejus occisum, ait, Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Eum scilicet suggillans, quòd porcis parceret, qui filio non peperce rat. Et apud Philonem libro De Legatione ad Caium Cùm Jud eos Caius interrogâsset, cur à suilla abstinerent, qui adstabant in risum effusi sunt, ὑπὲρ τοῦ τὸ λεχθὲν δοκεῖν σὺν ἐυτραπολίᾳ καὶ χαρίτι εἰρῆσαι, quia videbatur id facetè & cum lepore dixisse. Et in Plutarchi Sympos. lib. 4. cap. 5. Lampriae avus dictitabat. τοὺς Ἰυδαίους ἐπισκώπτων, ὅσι τὸ δικαιότατον χρόας οὐκ ἐθίνCιν, Judaeos subsannans, eos à carne omnium justissima abstinere, id est, quam edere justissimum est, quia oreus videtur ad id solum creatus, ut nobis esset in cibum. Et Josephus contra Apionem libro secundo Nos accusat (Apion) eò quòd animalia sacrificamus, καὶ χοῖρον ἐκ ἐθίομεν, & sue non vescimur. Nec defuit hìc Poëtis cavillandi materia. Juvenalis enim de Judaeis Satyrâ quartâ, Nec distare putant humanâ carne suillam Id est, ab utriusque esu aequè abhorrent. Et Satyrâ sextâ E vetus indulget senibus clementia porcis. Senibus dicit, quia senescunt, cùm non mactentur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
