Latin
559.5 to 559.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 559.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &è vicinis populis nonnulli, Judaeorum aemuli, etiam à sue abstinebant, quod quarto loco hic observamus. In his primò Arabes, apud quos porcus ne vivere quidem potest, si veteribus creditur. Plinius lib. 8. cap. 52. In Arabia suillum genus non vivit. Et Solinus capite de Arabia, Suillis carnibus prorsus abstinent. Sanè hoc animalis genus, si invectum illò fuerit, moritur illico. Hinc Hieronymus de Saracenis, qui Arabum pars erant, libri secundi in Jovinianum capite sexto, Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande, castantis, radicibus filicum &ordeo ali solent, aut rarò apud eos, aut penitùs inveniuntur, &si inventi fuerint, ilimentaque non habent, suprà diximus. Lege alimenta non habent, quae suprà diximus, atque ob id ipsum ibi non vivunt. II. Et Phaenices; Herodiani libro quinto de Heliogabalo, Zά τε πάντα, ὅσα, ἤμερα, ὅσα ἀτίθασσα, πλὴν χοίρων, τούτων γὰρ ἀπείχετο φοινίκων νόμῳ Bestias quoque omne genus, sive cicures, sive feras, (populo dabat in missilibus) exceptis suibus. His enim, lege Phoenicum, abstinebat. Tamen le eodem Lampridius in ejus vita, Exhibuit &sumina aprugna per dies decem tricena quotidie cum suis bulbis. Item, Habuit etiam istam consuetudinem, ut coenas De Suibus, &coenas sibi exhiberet tales: unâ die nonnisi, de fasianis tantùm ederet, omnesque missus solâ fasianorum carne strueret. Item aliâ die de pullis, alia de pisce illo &item illo, aliâ de porcis, &c. Quae quomodo concilientur fateor me non videre satis. III. Aegyptii Herodoti lib. 2. cap. 47. Τν δὲ Λιγύπτιοι μικρὸν ἥγήνται θηριον τται.