# Hierozoicon. Vol. 1 560.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 560.5 to 560.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/560.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/560.5

Superest, ut quinto loco doceamus has de cibis im mundis Leges pridem fuisse antiquatas, & abrogatas à Christo, & Apostelis; quorum haec sunt diserta verba, Quod ingrediatur in oc non polluit hominem, Matth XV. 11. Quod Deus purificavit, tu pollutum ne dixeris, Act. V. 15. Novi, & per suasum habeo nihil esse impurum per se, Rom. Xiv, 14. Regnum Dei non est esca, & potus, Ibidem versu decimo septimo. Esea no non commendat Deo: neque enim, si vescamur, plus hamus; neque, si non vescamur minùs habemus: Quid quid in macello venditur edite nihil interregantes propter conscientiam. Domini enim est terra, & plenitudo ejus. Quòd si qvis infidelium vos vocat, & vultis ire, quidquid apponitur vobis edite, &c. 1 Cor. X. 25 26 27 Nè quis vos damnet ob cibum, vel potum, &c. Q sunt umbra rerum futurarum, at corpus est Christi, Col. ii. 16, 17. Si mortui cum Christo, liberi esti ab elementis mundi: quid ut viventes in mundo ritibus. eneramini. Ne ederis, neque gustaris, neque attigeris Ibidem versu 20. 21. Quidquid creavit Deus bonum est, nec quidquam rejiciendum, si cum gratiarum actione sumatur, i Tim. iv. 4. Omnia munda mundis. Tit. 1. 5. Itaque, si quis adhuc more Judaico distin guit cibos, ut hodiè praeter Judaeos Arabes, & Mahumitani, quotquot sunt, inani scrupulo tenetur, nec eâ fruitur libertate, quam Christus suâ morte nobis peperit. A suibus quasdam Parabolas mutuantur Sacri Scriptores. Ita Solomon cum dicit Prov. XI. 22.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
