Latin
561.5 to 561.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 561.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Alio respectu vetat Christus projicere porcis margaritas, Matth. vii. 6. Ne date, inquit, sanctum canibus, nec projicite margaritas vestras coram porcis. nè quando conculcent eas pedibus suis, &conversi lacerent vos. Planum enim est per margaritas eo loco Evangelii mysteria significari, &per canes, &porcos, profanos homines, qui haec despiciunt, &susque deque habent. In genere quidem jubemur quae audivimus in tenebris dicere in pleno lumine, &quae in aure nobis dicta unt nuntiare super tecta, Matth. X. 27. &Evangelium praedicare omni creaturae, Marc. xvi. 15. Nempe quam diu aliqua spes successus affulget, &ii, quibus praedicamus, non sunt prorsus immorigeri. At, cùm quis Sanctae doctrinae profanum contemptorem, aut obstinatum hostem se praebet, ita ut veritatis praecones non modò non audiat, sed &iis acre bellum indicat, tum is pro cane, &porco, habendus est, id est, pro eo homine, cui sacra haec mysteria exponere tam sit absurdum &incongruum, quàm si quis cani rem sanctam, puta sub Lege partem aliquam sacrificii, projecisset, aut porco pretiosissima quaeque putà gemmas, &margaritas. Indè est, quòd Apostoli à gente Judaeorum, cui primùm praedicaverant, variis affecti contumeliis, &indignis modis repulsi, ita demùm concludant: Vobis necesse fuit primùm exponi verbum Dei: sed, cùm illud repellatis, &vos metipsos vitâ aeterna indignos decernatis, jam ad gentes convertimur, Act. Xiil. 26. Et Christus ipse eâdem de causa Phaerisaeis concionabatur per Parabolas, ut videntes non viderent, &audientes non audirent, Matth. xiii. 13. ut illi, de quibus