Latin
CAPUT QUINQUAGESIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 562-2
Unproofread scanNot analysed yet
dictum illud vetus, quo excludebantur aμύητοι, Procul, ô procul, este profani, vel, ἐκὰς, ἐκὰς, ὃς τις ἀλιτρὸς, aut, θύρας δʼ ἐπίθεσι βεβήλοις. Quia, cùm prosanis hominibus sacrosancta mysteria promiscuè objiciuntur, duplex indè malum exurgit. Unum, quòd contemnuntur, &pedibus proculcantur, ut margaritae à porcis, qui earum pretium nesciunt Quo ipso verbo usus Apostolus Hebr. xi. 29. dicit imριος τὸν μὲν τοῦ Θεοῦ καταπατῆσαι, filium Dei tanquam pedibus proculcare. Atque id in contemptorum perniciem cadit, qui hoc ipso contemptu reatum suum non 20 parùm augent, &semet ipsos gravioribus suppliciis addicunt. Tum Euangelii contemptus redundat in auctorem, id est, in ipsum Deum, cujus gloria sic offuscatur, ut lumen Solis nube interpositâ. Et, quamvis verbo Dei semper maneat sua sanctitas, utut ab impiis despiciatur, tamen idem illi accidit, quod margaritis, quas cùm porci pedibus proculcant, quamvis de illarum pretio nihil minuatur, tamen aliquid decedit de dignitate. Praeterea, cùm profani homines Dei verbum non solùm contemnant, sed &oderint, timendum est, nè dum illos intempestivè hortamur, etiam irritemus, atque ita grave malum in nosmet ipsos accersamus, si ex contemptoribus persecutores fiant, &Ecclesiae bellum denuntient. Quod his verbis insinuat Christus, Ne quando conculcent eas pedibus suis, &conversi lacerent vos. Atque id quidem apris convenit potiùs, quàm porcis domesticis. Tamen etiam sues hominem quandoque lacerare veteres scribunt. Plinius lib. 10. cap. 63. Foeminas subantes in tantum efferari aiunt, ut hominem lacerent, candida maximè veste in