# Hierozoicon. Vol. 1 563.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 563.5 to 563.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/563.5

Porrò cur sui, quae ad volutabrum redit Petrus eos conferat, qui flagitia jam expiata iterant, tam clarum est, ut non egeat ampliori explicatione. Ps. IXXX. ut Judaeorum Ecclesia viti confertur ex Aegypto translatae, quae ramos suos à mari, sive Rubro, sive Mediterraneo, usque ad amnem Euphratem emiserat, ita hostium Ecclesiae figura est porcus sylvestris, qui vitem illam suffodit, & depascitur. Sed hoc pluribus exponemus in capite De Apro. In Graeca versione 3 Reg. xxi. 19. narratur Elias propheta haec Achabo Regi dixisse, Ἐν παντι τόπῳ ῷ ἐλειξαν αἱ δες καὶ οἱ κύνος τὸ ἄιμα Ναβυθαὶ, ἐκεῖ λειξουτιν οἱ κυνες τὸ αιμάσυ. Ubicunque linxerunt sues, & anes sanguinem Nabuthae, ibi lingent canes sanguinem tuum Illud ades, sues merum est. Glossema, ut quod additur continuò post in fine ejusdem versus, Καὶ αἱ πόρναι λέσονται ἐν τῷ ἀιματι συ, Et meretrices lavabuntur in sanguine tuo. Tamen in Prophetiae impletione capitis xxii. versu 38. rursus Καὶ ἐξέλιξαν αἱ ὕες, καὶ οἱ κύνες τὸ αιμα, καὶ αἱ πόρναι ἐλούσαντο ἐν τῷ ἀματι. Et sanguinem linxerunt sues, & canes & meretrices in sanguine se lavarunt. Veteres hunc locum aliter atque aliter citant. Canum, & suum, & fornicariarum hic meminit Lucifer Caralitantis. Sed sues omittunt Ambrosius & Theodoretus. Nec tale quidquam Hebraei habent, neque Chaldeus, neque Syrus neque Arabs, neque Latinus interpres. Adeo que id absurdum esset, cum suprà probaverim in Judaea nullos fuisse sues. At meretricum mentio unde venerit non est obscurrum. Hebraea verba Inn Ἠλθὸν τεὶ βῦτα, τοὶ ποίμινες, αἰπόλοι ἢλθον, 411 Et arma laverunt, Graecè reddita, Καὶ αἱ πόρναι ἐλύσαντο, quia Hebraeum Malit tam meretrices. ubi subulcorum nulla mentio quàm arma sonat. Jam pauca de siliquis porcorum cibo Luc. xv. 6.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
