Latin
570.1 to 570.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 570.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Λέγυ δὲ μονόχρια, ὧν τὸ γένος ὅλον ἐν χρῶμα ἔχει· οἷον οἱ λέ οντες πυῤῥοὶ πάντες. Animalium quaedam sunt unico. loria. Dico autem unicoloria; quorum universum genus unum habet colorem, quomodo leones omnes fulvi sunt. Tamen quosdam leones esse nigros ex Oppiano constat, qui de Libyco leone scribit libro 3. De venatione, Σμερδαλεος δὲ πρόσωτα, καὶ ἀυχένα, πᾶσι δὲ γίοις Ἡκα μέλαν κυάνοιο φέρει μεμορυγμένον ἄνθος· Facie &cervice terribilis est, &omnibus membris subnigrum fert fusco temperatum florem, id est, colorem. Et de Aethiopico idem paulò post, Ἔκ δέ ποτʼ Λιθιόπων Λιβύην ἡμείψατο γαίαν, Θαῦμα μὲγ εἰσιδέειν, μελανοχροος ἡὐκομός τε Aliquando ex Aethiopibus in Libyam venit terram (mirabile visu) leo nigri-color &bene jubatus. Atque, ut cum scias de re comperta loqui, statim addit, Eδρακον, ἢ πυθόμην, Vidi, non audivi. Proinde idem agens de leonum in Aethiopia venatore libro quarto, Excitat, inquit, feram nigram, ὀρίνει θηρα κελαινὸν. Quale est, quòd in epistola Hebraica Regis Abyssinorum quam Munsterus edidit, quatuor leonum in Abyssinis colores memorantur, aureus, fulvus, albus, &niger. Sed &India nigros habet leones, ut Aelianus auctor est lib. 17. cap. 26. Λέρη ἐκείνων λεόντων μέλαινά τε ἰδεῖν, καὶ φείξασα, ὀρθή τε ὀνίσταται, καὶ συνεκπέμπει διος διον ἐκπλεκηκόν. Denique, quod maximè ad rem facit, etiam in Syria sunt leones hujusmodi. Plinius lib. 8. cap. 17 Leonum color tantum in Syria niger. Nempe Aethiopicos illos &Indicos non noverat, de quibus Oppianus &Aelianus. Omnino igitur è Sy riae leonibus, qui nigri erant, primò DU deinde citra sunt appellati. Ut res sit confirmatior, en tibi exemplum simile in hac ipsa Radice! Unguis odoratus Hebraicè non secheleth vocatur Exod. XXX. 34. nempe ab atro colore pro NVNID se hereth. Hoc conchae genus Graeci ὄνυχα, Chaldaei RD Arabes unguem, vel ungues à forma, sed λα! Hebraei, nigri, secheleth, à colore nominant. Niger enim est ὁ ὄνυξ unguis odoratus, saltem Babylonicus, qui notior Judaeis, quia propior. Unde Dioscorides, postquàm egit de onyche Erythraeo, seu Persico, addit de Babylonio, Μίλας δὲ ὁ Βαβυλώνιος, καὶ μικρότερος ὁμφότεροι δὲ ενώδεις θυμιώμινοι.