Latin
574.1 to 574.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 574.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
μυκάσαι, quorum illud asinorum, hoc boum. Tamen utrumque de leone in Poëtis, &c. 4. Nam mussitare, murmurare, sono demissiore, cùm suae praedae jam est compos. Idem de enga strimuthis Es. viii. 19. Ita Magi, umbrae, daemones exili sono loquuntur. IV. Os, &dentes. Os leonis rectè dici. Os illi vastissimum: &den tibus cataphractum, qui durissimi. Ex ossibus leonis collisis ignis elicitur. Medullâ carent. Dentibus quàm valeant. Syris animal dentis, ia est, fera. V. Manum, id est, pedes anteriores. Arabes queque sic vocant, &Graeci. Sub manu Oppianus illi tribuit νάρκα θοὴν, non σάρκα, ut pravè corrigunt. Idem de hyaena tradi. Leonis digiti quinque, id est, ungues, qui maximi &acutissimi. Eos sollicitè servat. Exarma re leonem quid. De eo fabella Eumenis. Leone sylvicolae, &monticolae. Cur leo dicatur à praeda ascendere, Gen. Xlix. Cur leonibus vebatur Cybele. Leo cur ad urbes quandoque accedat, &ad pastorum casas. Leonis lustra apud Arabes pro varietate situs diversa habent nomina. (27 de leone in lustro cubare. Leo noctu venatur. Animal esse infidiosum probatur, quod negat Philosophus. Quid sit pli Deut. xxxiii. 22 Variae versiones. Chaldaeus notatus. Pli in praedam insilire, 3, 5 per Metathesin, &Aethiut Arabibus opicè disti per inversionem. In praedam insilire leonum proprium. Theocriti locus explicatus. Leo lingit sanguinem, ossa frangit, carnes discerpit, praecipuè cor appetit, Os. xiii. 8. quae singula multis probantur. Re fellitur commentum de ave coredulo. Loca à leonibus vastata, &desolata. Magna in Libys provincia ab uno leone vastata. Similia in Prophatis. Leaenam tantùm semel, nec nisi unum catulum parere, quia matris vulvam discerpit catulus, mera fabula. In Prophetis leaenae multos catulos tribui, &in Aristotele. De nu mero catulorum Graecae &Arabicae fabulae refelluntur. Similes nugae de partu felis. Leonis halitus foetens Job. vi. 7. in Graeca versione. Quod quidem verum, sed in Hebraeo nihil tale. Vnde fit hoc glossema. Eoni regnum assignatur super reliqua animalia propter insignem fortitudinem, quam disertis verbis passim depraedicant Sacri Scriptores. Sic Jud. xiv. 18. Quid leone fortius? Prov. XXX. 30. In bestiis leo fertissimus est. Hinc de Saule, &Jonathane, 2Sam. I. 23. Erant aquilis leviores, &leonibus fortiores. Et 2 Sam. xvii. 10. Fortissimus quisque, cujus cor erat ut cor leonis. Graecè uno verbo θυμολέοὐτα, vel λεοντόθυμον dixeris.