Latin
CAPUT SECUNDUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 575-2
Unproofread scanNot analysed yet
dormit in propatulo, audacem animum versans. Dormit autem ubicunque eum eminens deprehendit vespertina xox. Quasi sciat neminem esse, qui ubivis sic dormientem excitare audeat. Unde Jacob de Juda Gen. xlix. 9. Decubuit leonis aut leaenae instar, quis excitabit eum? Et Balaam de populo Israëlitico Num. XXIV. 9. Inclinavit se, &dormivit ut leo, &ut leaena, quis excitabit cum? Sed leonis generositas maximè apparet in periculis. Cùm enim praedae suae incumbit, licèt convocetur in eum multitudo pastorum, voce eorum non terretur nec propter strepitum eorum cedit, Fl. XXII. 4. Nec ulliùs metu retrogreditur, Prov. XXX. 30. Quale illud Homeri Iliad. μ. versu 299. —ὥστε λέων ὀροσίτροφος ἔστʼ ἐπιδας Δυρὸν ἔν κρείων, κελεται δὲ ἐ θυμὸς ἀγήνωρ Μήλων πειρήσοντα, καὶ εἰς πυκινὸν δόμον ἐλθεῖν Ειπερ γὰρ χ ἔυρησι παρʼ αὐτέφι βώτορας ἄνδραι Συν κυσὶ καὶ δούρεσσι φυλάσσοντας περὶ μῆλα Οὐ ῥά τʼ ἀπείρητος μέμονε στα θμοῖο διεθρ. Αλλʼ ὅγ ἀρʼ ἢ ἥρπαζε μεταλμενος δὲ καὶ αὐτὸς Eβλη ἐν πρῶτοισι θῆς ἀπὸ χειρὸς ἄκοντι.