# Hierozoicon. Vol. 1 575-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/575-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/575-3

Sicut leo in montibus nutritus, jam diu carnium indigens, quem impellit animus superbus, oves tentaturum etiam in densam caulam ire. Et si inveniat apud ipsapastores viros cum canibus, & hastis, custodiam agentes circa oves, non tamen re intentata à caula pelli sustinet: sed aut is rapit trantiliens, aut etiam ipse vulneratur inter primos jaculo ab expedita manu emisso. Et Iliad. 6. versu 461. Ως δὲ ἀπὸ σώματος οὔη λέοντʼ αἴθωνα δύνανται, Ποιμένες ἄγραυλοι μέγα πεινάοντα διεσθαι Vi fulvum leonem, cùm valde esurit, a corpore abigere non possunt pastores, qui in agris degunt. Ubi σώματος corporis nomine ἄψυγον τὸ σωμα, id est, cadaver intelligit Exstathius, ut Iliad. y. 23. Sed vetus Scholi aestes utrobique vivum animal, quia νεκροῦ φασι σώμαθος μὴ ἀπτεστι λεοντα, leonem cadaver attingere negant. Quod si venatorum & canum numero tandem cedere cogitur, tamen illum apparet, nonnisi coactum cedere quia subinde restitat, & convertitur. Unde Poëta I liad. 5. Menelaus Hectori cedit, Ἐντρ παλιζομενος ὥστε λῖς ἦν γένειος, Ον ῥα κύνες τε καὶ ἄνδρες ἀτὸ σταθμοῖο διῶνται Ἔγχεσι, καὶ ουνῆ τοῦ δʼ ἐν φρεσὶν ἄλκιμον ἥτορ Πάχνοῦται, ἀέκων δέ τʼ ἔβη ἀπὸ μεσαύλοιο. Subinde se convertens ut leo bene jubatus, quem caue& viri à stabulo hastis & clamore abigunt: hujus autem in praecordiis fortis animus moerore afficitur, inTers Prima. vitûsque abit à caula. Nec multò aliter Poëta summus libro nono Antidos, cen saevum turba leonem Cum telis premit infensis, atteritus ille Asper acerba tuens, retrò redit. Et neque terga Ira dare, aut virtus patitur, nec tendere contrà Ille quidem, hoc cupiens, potis est per tela, virosque.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
