# Hierozoicon. Vol. 1 576.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 576.1 to 576.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/576.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/576.1

Nec est, quòd quis Poëtas putet more suo leonis animum plus justo efferre. Quippe etiam Naturae Scri tores leonem apertè & contento cursu fugere negant quantacunque vis canum, aut venatorum, in illum ingruat. Aristoteles Hist. lib. 9. cap. 44. ἐν δὲ ταῖς θῆραις ὀρώμενος γὰρ ὕδέποτε φώγει, οὐδὲ πτῆσσει, ἀλλʼ ἐὰν καὶ διὰ πλῆθος ἄνεγκασθὴ τῶν θηρευόντων ὑπογαγεῖν, βάδην ὑποχώρει, καὶ κατὰ σκίλος, καὶ κατὰ βραγν ἐπιστρεφόμενος venationibus autem, dum videtur nunquam fugit, nec consternatur. Sed, si per venatorum copiam cedere cogitur, sensim recedit, & pedetentim, & crebrò se convertens. Et Plinius lib. 8. cap. 16. Quamlibet magnâ canum & venantium urgente vi, contemptim restitansque cedit in campis, quamdiu spectari potest. Et Solinus, Cùm premuntur à canibus, contemptim recedunt, interdumque ancipiti recessu dissimulant timorem. Et Aelianus lib. 4. cap. 34. Και φύγοι δὲ ἔκ ἄν ποτε τὰ νῶτα τρίψας λέων, ἢ τυγι δὲ ἐπι ποδα ἀναχωρει, βλέπων ἄνττος καὶ ἀποβρύχων. Nunquam terga vertit in fuga, sed sensim pedetentimque se recipit, cum rugitu contrà intuens Quinque haec Scriptura notat in leone terribilia, 1 faciem, 2. incessum, 3. rugitum, 4. os, seu denter 5. manum denique, vel ungues aduncos. Terribilem esse faciem Esdras apertè insinuat, cùm fortissimos illos Gaditarum duces undecim, qui stabant à Davidis partibus, refert habuisse leonum facies, 2. Par. xii. 8. Sic etiam Ovidius de Hippomene, & Atalanta jam eonibus, Iram vultus habet. Oppianus De Venat. lib. 3. versu 8. μερδαλέος δὲ πρόσωπα καὶ αὐγένα. Terribilis est facie & cervice. Et apud Statium Thebaidos libro undecimo leonem prae senio jam viribus effoetum commendat tamen faciei majestas. Verba sunt qualis leo rupe sub alta, Quem viridem quondam sylvae montesque tremebant, Jam piger, & longo jacet exarmatus ab aevoMagna tamen facies, & non adeunda senectus. Magnam illam faciem ita graphicè describit Philosopbus in Physiognomenicis capite quinto, Φανεται τῶν ώων ἀπάντων λέων τελεώτατα μετειληρέναι τῆς τοῦ ἄῤῥενος ἶδα ἔστι γὰρ ἔχων στόμα ἐυμεγέθες· τὸ δὲ πρόρωπον τετραγυνότερον, οὐκ ἄγαν ὅστω δὲς, τὴν ἄνω τε γένυν οὐ προεξεστηκύαν ἀλλὰ ἰσοῤῥοποῦσαν τῇ κίτω εἶνα δὲ παχτέραν, ἢ λεπτωτερον· χυροποὺς ὀρθαλμοὺς, ἐγκοιλοὺς, οὐ σφόδρα περιφερεῖς τε ἄγαν προμήκεις, μέγεθος δὲ μέτριον, ὅσφρυν ἐυμεγέθη, μέτωπον τετράγωνον, ἐκ μέσου ὑποκοιλότερον πρὸς δὲ τὰς ἐρρὸς καὶ τὴν ῥῖνα ὑπὸ τοῦ μετωπυ οἷον νέφος ἐπανεστηκὸς ἄνωθεν δὲ τοῦ μετώπυ κατὰ τὴν ῥῖνα ἔχει τρίχας ἐκκλινεῖς, διον ἂν ἄσυλον Virilem speciem leo videtur omnium animalium perfectissimè referre.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
