# Hierozoicon. Vol. 1 583.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 583.1 to 583.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/583.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/583.1

ghilon, ton, & in arundineto; no 2 QE arinon, cùm λλλα. chaiphaton, cùm est in sylva; est in declivi montis. Tot enim vocabulis, & fortasse multò pluribus leonis lustrum significant. Hebraei quoque non pauca habent, quibus id ipsum designent, sed aliunde mutuata. Ita JO, soc vel NO, succa, propriè tugurium, tabernaculum, pro leonis lustro sumitur Job. XXXIX. 2. Ps. X. 9. & ferem. XXV. 38. Et pyt maon, vel NWD meona, eodem sensu occurrit Job. XXXIX. 2. Ps. civ. 22. Cant. IV. B. Amos. iii. 4. Nahum ii. 11. 12. cùm vox sit generalis ad quodvis habitaculum. non misthar quoque, id est, latibulum, pro lustro leonum usurpant David Ps. X. 9. & feremias Thren. iii. 10. Quomodo ferem. iv. 6. Exivit leo 72DO ex perplexitate sua, id est, ex vepreto, cujus rami perplexi. pro lustro illi sunt. Et Nahum. ii. 11. Vbi VVO habitaculum leonum ττατον, & pascuum est leunculorum? id est, lustrum. Et versu statim sequente, Et praeda replebat V) foramina sua id est, antra, seu lustra. Quippe in lustris leones praedam colligunt, quâ & ipsi vescantur, & catulos suos alant. Nahum ubi suprâ, Leo rapiebat sufficienter pro catulis suis, & suffocabat pro leaenis suis, & praedâ replebat foramina sua, & habitacula sua rapinâ. Hinc apud Gellium libri quinti capite decimo quarto, Androdus (aut Androcles verius) Triennium, inquit, totum ego & leo in eadem specu eodemque victu viximus. Nam quas venabatur feras, membra opimio ra ad specum mihi suggerebat. In iisdem lustris cubat leo. Job. XXXIX. 1. (al. xxxviii. 39.) Nunquid veneris leoni praedam, & animam leunculorum imples, cùm NO inclinantur in habitaculis, & Var, sedem in tugurio? Ps. xvii. 12. Et ut leunculus ADV sedens in latibulis. Pl. civ. 22. Et in habitaculis suis 4327 recubant. Quod leonum proprium: unde Jacob Gen. xlix. 9. Incurvavit se (V) 2) recubuit ut leo. Et Ezech. XIX. 2. Leaena inter leones 1182) recubans. Goli, est leo, quasi recubitoHinc Arabici rem dicas. Leones porrò, ut reliquae ferae, diurnis horis potissimùm in lustris suis recubant, somnoque indulgent, ut noctu ad praedam quaerendam divagentur. Unde Pf. civ. 20. Disponis tenebras, ut sit nox, & erepunt omnes sylva bestiae. Leunculi rugiunt ad praedam, & ut à Deo quarant escam suam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
