# Hierozoicon. Vol. 1 584-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, DRVDENVDD IPOTID REVIVINU IDIIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/584-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/584-3

DRVDENVDD IPOTID REVIVINU IDIIV NIDO IN I bo ἐρbra συ υτι γα πηγρι κηη γ Θυς. Hac verba QV fluet ex Basan intelligenda sunt secundùm Thargum eorum (id est, secundum Chaldaicam Paraphrain) quia Jordanes ex ejus portione fluebat, nempe ex antro Pamias (id est, Paneadis) quae aliter dicta est SLesem. Erat enim ea urbs in portione Danis, Vnde est, quòd dicitur Jos. XIX. 47. Et vocaverunt Lesem Dan. Jordanis autem emanatio, & defluxus est ex Basan. Hieronymus quoque hic habet, Fluet larriter de Basan. Et verò γδι, zanak, in Talmude passim fluere significat: & SD pit fluxus aqua– e o rum. Et inserto R, rivulus, aut fluenArabicè Cal, tum est. Est tamen, cur huic interpretationi non possim meum calculum addere. Si ps hic est fluere, verba Mosis sic habebunt, Dan est catulus leonis, fluet ex Basan: quae verba nullum hapent sensum commodum. Itaque Chaldaeus interpres cogitur hic multa supplere, nempe amnes, qui rigant terram ejus, fluere ex Basane. Sed nè sic quidem quidquam profecit. Nam, ut taceam haec non cohaerere, Dan est catulus leonis, amnes, qui rigant terram ejas, fluunt ex Basan, rem asserit, quae planè falsa est, nempe Danitarum solum rigari amnibus ex Basanitide ortis. Danitae enim alii habitabant prope Philistaeos ad rivum Sorik à Basane remotissimum, alii ad fontes Jordanis, qui nec ipse ex Basane oritur, sed ex Trachonitide, quae à Basane prorsus diversa est.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
