# Hierozoicon. Vol. 1 587.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 587.1 to 587.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.1

natur Deus se in Judaeos feras immissurum, quae regionem depopulentur, & pecora disperdant, & eos ita imminuent, ut in solitudinem viae redigantur. Et Jerem XV. 3. Praeficiam iis, inquit, ista quatuor poenarum genera, gladium ad necandum, canes ad trahendum aves coeli, & bestias terrae (id est, feras) ad vorandum & disperdendum. Porrò in feris leones suprà monui mus ita regnum obtinere, ut saepe ferarum nomine tam Graeci quàm Arabes solos leones intelligant. Proinde Es. XV. 9. Moabitarum reliquias Deus leoni tradit. Neque aliud ferae genus in Cuthaeos idem immittit 2 Reg. xvii. 25. Ita enim Scriptura, Et misit Dominus in eos leones; qui occidebant eos. Unde tamen sequuta strages hanc ab incolis apud Salmanassare querelam elicuit (si creditur R. Eliezer, aut quisquis auctor est Capitulorum, quae extant sub illius nomine) Domine Rex noster, terra ista, in quam nos misisti, non recipit nos: pauci enim ex magno numero relicti sumus. Sed de his pluribus capite sequenti Naturam providisse aiunt, nè in generis humani perniciem haec fera nimiùm sobolesceret, atque inde esse, quòd leaena in tota vita semel parit, nec nis unum catulum. Herodotus lib. 3. cap. 108. Ἡδ λίαινα ἐὸν ἐχυρότατον, καὶ θρασύτάτον, ἄπαξ ἐν τῷ βίῳ τικτει ἔν Le ena, cùm fortissimum & audacissimum sit animal, semel in vita & unum parit. Antigonus Hist. 25. II 3 λέαινα δὲς οὐ κυίσκεται, Leana bis non concipit. Horus Hieroglyph. lib. 2. cap. 78. Γυναῖκα γιννήστασαι ἄταξ βυλόμενοι σημηναι, λίαιναν ζωγραροῦσιν εὐτη γὰρ δὲς οἱ κυίσκει· Cùm Aegyptii semel enixam significare volunt, leaenam pingunt, haec enim bis non parit Epiphanius in Antidicomarianitas, Φασὶ τὴν λέαινα μὴ τίκτειν, πλὴν μίας γαστῶς μόνης Leaenam aiunt nonnisi semel parere. Basilius in Hexaëm. Homil. 9. Αίοντος ἐνὸς μόλις ἡ λέαινα μότης γίνεται Leonis unius leaena vix fit mater. Eustathius in Hexaëm. pag. 35 Ἡ δὲ λέαινα μόλις ἐνὸς σκόμνου ὑπομένει τὴν κύησιν, Leaena vix patitur unius catuli foeturam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
