# Hierozoicon. Vol. 1 587.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 587.5 to 587.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/587.5

Etiam additur causa, cur non possit plures parere nempe quòd leae na pariens uterum catuli unguibus laceratum unà cum foetu emittit. Herodotus, Tίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας. Et paulò post, O δὲ, ἔχων ὄνυχας θηρίων πολλὸν πάντων ὀξυτάτους, ἀμύσει τὰς μητρας. Antigonus, Τοῖς γὰρ ἐμβρύοις συνεκβάλλει τὰ μητρας. Aelianus in Variis lib. 10. cap. 3. Οἱ των λεόντω σκύμνοι καταγράρουσιν τοῖς ἔνυξιν τὰς μήτρας τῶν μετέρω πρὸς φως ἐπειγόμενοι. Epiphanius, διὰ τῶν ὀνύχων ⟨ρατ κατασπαν, ξέειν τε τὰς ἐγκυμονινὰς, μότρας τε, καὶ ὑστέρας. Et paulò pòst, Μετὰ τοῦ τοκετοῦ, καὶ τὰς ὑστόρας, καὶ τὰς μήτρας ἐκκρίνεσθαι αμα φασιν οἱ φυσιολόγοι. Basilius quoque & Eustathius nascentem catulum asserunt ταῖς ἀκμαῖς τῶν ὀνύχων τὴν μήτραν διασπαράσσειν. Sunt & alii plures, qui idem asserunt, quod tamen ut fabulosum merito rejiciunt magni Scriptores. Aristoteles Hist. lib. 6. cap. 31. O δὲ λεχθεὶς μόθος πεὶ τοῦ ἐκβάλλειν τὰς ὑστερας τάτοντα, ληρώδης ἔρι. Quòd leaenam aiunt unà cum partu uterum ejicere, delira fabula est. Plinius lib. 8. cap. 16. Semel autem edi partum, lacerato un guium acie utero in enixu, vulgum credidisse video: Aristoteles diversa tradit. Aelianus Hist. anim. lib. 4 cap. 34. O λόγος δὲ, ἔστις λέγει διαξαίνειν αὐτοὺς τὰς μότρας, μὸθος δι. Quod dicitur eos vulvam dilacerare, fabulosum est. Philostratur in Apollonio lib. 1. cap. 16. Ov γὰρ πρόσεκτεα τοῖς λέγουσιν, ὡς ξήναντες οἱ σκύμνοι τὰς τὴν λοαίνων μήτραι, ἐκ δέδοντα τοῦ σπλάγον: Neque enim fides iis adhibenda est, qui catulos nasci dicunt leaenae utero laniato. Oppianus Cyneget, con libro tertio, Βάξις ἄρʼ ἀτρεκέυς ἀνεμώλιος, ὡς ἔνα τίκτει, Fama est omnino inanis, quòd unum pariat. Hoc ipsum commentum Gellius libri decimi tertii capite septimo ex Homero refellit, qui Iliad. p. & 5. leones ait plures gignere, atque educare catulos. Nos majoris momenti testes hic adhibemus, duos scilicet Prophetas. Unus est E zechicl, cujus de leaena verba sunt capitis decimi B bb 2 decimi noni versu secundo, Inter leunculos educavit catulos suos, & è catulis suis unus in leunculum adolevit. Alter Nahum, qui sic habet capitis secundi versu duodecimo, Leo sufficienter rapiens catulis suis.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
