Latin
589.1 to 589.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 589.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
En aliud commentum simi- 5 oabon signi fele! Arabicè σαλαν ficat septem, &σιλν ram in genere, &in specie leonem. Cujus allusionis causam disquirens Ibno Abas leonem ita vocari fabulatur, Λαλῶν καὶ DUS CO ν, A υλὴν εμν δαι δὲ συνε Quia per septem menses haeret in matris utero Py nec nisi septem catulos parit foemina, nec eam init mas ante annum vitae suae septimum. In quibus nihil verum est. Neque enim leo septimo anno coire incipit, sed secundo aut tertio. Neque leaena setem menses, sed sex solum uterum gerit. Et catulorum numerum quod attinet, τίκται ὡς ἐπτοπολὺ δύο, τὰ μὲν τοι πλειστα ἐξ, τίκτι ἐνίοτε καὶ ἐν, geminos parit ut plurimùm, &ad summum sex, nonnunquam etiam unum. In Sulpitii Dialogo primo, capite nono, leaena in Thebaide mirae magnitudinis adultos iam quin que catulos malè foeta nutriebat. Tamen apud Philostratum ingens lexena circa Ctesi phontem σκύμνους ἀναμηθεῖσα ὁκτὸ ἔιχον, caeso ventre octo catulos habere reperta est. Haec de leaenae partu numeroso, ad subvertendam fabulam, quâ fingitur esse unipara, quam praeter caeteros Epiphanius cupidè amplectitur, ut sanctam virginem hâc in parte cum leaena con ferat. Quaedam de victu leonum haberemus hic addenda, de quibus anxiè quaeritur, quo pabulo vixerint in arca Noae cum feris aliis carnivoris. Sed huic quaestioni jam abundè satisfactum est libro primo capite De quadrupedibus. Tantùm libet aliquid addere de leonis foetido halitu in illud Job. vi. 7. juxta Graecam editionem, Bρόμον γὰρ ἐρῷ τὰ σιτάμου, ὥσπερ ὀσμὴν λέοντος. Foetorem enim video escas meas, sicut est odor leonis. Et ibi Chrysostomus, Δυσωδὲς γὰρ τὸ θηείη τοτο ἐὰ πρβολῆς. Supra modum enim foetet haec bellua. Et paulò post, Φασὶ δὲ, ὅπ τὰ λείψανα τῆς τότου ζρῆς ἀβρωτά θει τοῖς ἄλλοις ζώοις, διὰ τὴν ἐπιπνεομένὴν αὐτοῖς ἐξ αὐτοῦ δυσοσμίαν Ferunt autem alia animantia hujus reliquiis non posse vesci propter tetrum odorem quem illis inspirat. Philosophus Hist. lib. 8. cap. 5.