Latin
59.1 to 59.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen haec clara, quasdam gibbum &caudam habere, ut Dann chargol, quasdam neutrum, ut ex arbe, quasdam solum gibbum, ut Opho solam, quasdam solum caudam, ut an chagab. Et locustas mundas quatuor notas habere, nempe quatuor pedes, alas totidem, crura longiora, &quod alae tegunt totum corpus. Sed gryllum qui habet has quatuor notas, non tamen esse mundum, quia quinta deest, nempe caput longius. Interim R. Selomo, qui haec non solum legit, sed ¬is illustravit, fatetur locustarum species sibi esse ignotas. Notae quidem erant Judaeis aetate Christi, sed paulo post ignoratae. Quod satius est agnoscere, quam in devia ferri cum celebri interprete qui verba Mosis de locustis explicaturus, affirmativam mutat in negativam: Et inter locustas Lege concessas, bombycem &cantharum censet. Mundae locustae sunt volucres, &quatuor alas habent, quae Graece πτραπτερυλλίδις. Eaedem Graecis sunt ἑξάποδος, sed Mosi solum quadrupedes. Posteriora crura scilicet non habet pro pedibus, quia ad gressum, non ad saltum pertinent. Absit tamen ut eo referam quod ποδάλια vocantur. Cum sic appellari constet, quia sunt ποδαλιῶδν, id est gubernaculorum instar. Prout olim navibus duo fuere gubernacula. De his cruribus citatur Pisidae locus insignis ab interprete male acceptus. Non capiunt interpretes quorsum phi jelek locustae species suo samar vocetur, id est ἐρδέταξ horripilans Jerem. 51. 27. Quae affectio non videtur in locustam posse cadere, cum fit glabra &depilis. Itaque aliis ph jelek est eruca hirsutum animal. Male, nam phi jeles volat Nahum. 3. 16. at eruca non volat. Aliis jelek est μηλολόνθη vel χρυσοκάνδαρος, Gall. hancton, quam versionem Fullerus adstruere frustra conatur. Nam Scriptura: phi jelex aperte ponit inter locustarum genera, quod agnoscunt omnes veteres. Nec mirum est quod horrere dicitur ratione pilorum capitis: Cum aliae locustae calvo, aliae hirsuto sint capite, etiam in Talmude. Et georphan sit bruchi alchantapho locusta depilata. Graeci &Chaldaeus Arab. cibi, &nus jubatum. Et CA pro non samar aliud legerunt. Et Syrus hanc vocem omisit. Equi ut locustae saltant Job. 39. 23. &Jerem. 51. 27. in Chaldaeo interprete. Pl. 109. 23. dicit David, excussus sum sicut locusta, quae vaga est cum nido caret. Docetur cur Ninivitae locustis comparentur quae orto Sole sepem deserunt Nahum. 3. 15. 16. Quod uno verbo efferunt Arabes. Ibi aut de locustis non esse converrere ut vult R.