Latin
59.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 59.9
Unproofread scanNot analysed yet
Locustas arbores decorticare, &nudare etiam sine decorticatione. Fruticum quoque truncos exscindere. Et vers. 12. ipsis arboribus esse noxias. Joel. 1. 9. Locustas Joelis Judaeam devastasse templo nondum exciso. v. 10. quomodo dicatur terra lugere, mustum erubescere, oleum languere. His opponuntur laetus ager &laetae segetes. Χιασμὸς observatur Joel. 1. 11. 12. &Cant. 1. 5. Joel. 1. 15. dies Domini pro judicio Cilicum phrasis, ut 1 Cor. 4. 3. Ibidem paronomasia elegans. v. 16. Exultatio in sacrificiis. v. 17. Tria verba quae nusquam alibi sunt accurate explicantur. Variae de his sententiae. Non solum ex pluviis sed etiam ex nimia siccitate sata putrescere probatur, aut vanescere verius. Et sicco vere locustarum majorem esse proventum.