# Hierozoicon. Vol. 1 6.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 6.1 to 6.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/6.1

Et evay ognija, quae nomen habet a robore sumptum, Graecorum μελαναίετος, aquila omnium robustissima & fortissima. Quod post Homerum, Aristoteles, Plinius, & multi alii asserunt. Proinde a valendo valeriam prisci Romani appellabant. Quartum ab Hebraeis in Levitico Q daa, in Deuteronomio & raa scribitur, res & daleth permutatis, quia sunt literae similes. Quorum illud a volatu, hoc a visu sumptum est. Sed in Samaritano exemplari utrobique scribitur 24T daa, quod probo magis. Quia post Hieronymum pars interpretum longe maxima milvum hic hida dicitur. Milvus autem in visu nihil habet notaintelligunt, qui hodieque apud Arabes die bile supra reliquas aves rapaces. Sed volatu est eximius. Vix enim ulla est avis quae aut altius aut diutius volet. Et peculiare illi est quod quandoque ex summo aëre, alis per horam integram immotis, captat praedam. Quod Itali tendere, nos planare dicimus. Quintum vt aja quid sit nescitur. Alii enim vulturem, alii milvum, alii bubonem, alii picam aut cornicem, alii insularem avem exponunt. Multi vel avem in genere, vel rapacem avem esse scribunt, de specie non solliciti. Nobis videtur esse aesalon, accipitris genus quem Germani smirle appellant, Itali smerle & smeriglio, nos esmerillon. Nempe ut clangit aquila, pipat accipiter, jugit milvus, & crocitat cor- DL, jaja juxta Ara- 9., juju dicitur, abl]aljajao. Quo alludere Hevus: Ita haec avis - - bes: Unde avis & vox ejus braeum? aja nemo non videt. Praeterea hanc eandem avem ab oculi venustate & perspicacia commendant tam philosophi quam poetae Arabes, ut suo loco probamus. Quod ad haec Jobi notandum: Semitam ejus non novit Dy avis rapax, neque illam vidit vt γV oculus aja, quantumvis acer & perspicax cap. 28. v. 7. Post τα aja in Deuteronomio sextum sequitur ea daja, in Levitico a scribis, ut videtur, omissum propter τὸ ὁμοιόπτωτον. Plerique alii multo aliter, sed vulturem reddunt R.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
