Latin
60.5 to 60.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 60.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam ab Ethnicis agnitum. Tamen Arnobius hujusmodi animalcula negat esse Dei opus, quod ex Marcionitarum lacunis haustum. Locustae cap. 7. neque segetibus neque arboribus noxiae, sed solis herbis, &Prophetae precibus amotae. Johannis cibus Ebionaeis non ἀκρίδες, id est locustae fuerunt, sed ἐγκρίδος, id est liba cum melle &oleo. Aliis ἀκεόδρυα vel ἀκρέμονες, arborum &plantarum extremitates. Aliis ἀκρίδις vel μέλαχα herbae genus, blitum vel rapunculus. Aliis aviculae ἐρυθρόποδες. Aliis locustae marinae, id est οι κάραβοι. Aliis κερίδες squillae. Aliis ἀχρύδες pira sylvestria. Sed hic nihil mutandum, cum locustarum esus in Oriente &Austro sit receptissimus. Acridophagi inde dicti. Iisdem Parthi victitant, &Mauritaniae confines populi, Nasamones, Libes ad Leptim. Exercitus in Libya his sustentatus. In Graecia quoque in cibis αἱ ἀκρίδει, τετραπτερυλλίδες, τέττιγες, κέρκωπις. Quatuor locustarum species in Lege concessae Levit. 11. 21. 22. Locustae ab Aegyptiis sale conditae in cibi usum Exod. 10. 19. in Jonathane. Arabes quoque &Judaeae incolae eas in cibis hodieque recipiunt. Ergo Joanni non fuit peculiare quod locustis &agresti melle vixit, sed quod his solum cibis vescebatur, iisque forte oblatis, ut Judaei Joannem scirent extraordinarium habere munus. Isidorus Pelusiota imperitiae perperam accusat sic sentientes, qui &magno numero, &celeberrimi sunt, &nituntur disertis S. Scripturae verbis. Eccles. 12. 7. de sene dicitur: Et ingravescet locusta, al. crescet, al. impinguabitur. Ibi docetur varia quaeri mysteria, sed longius petita. Et quid fabulentur Hebraei de statua Nebucadnetsaris. Kimchii etiam &recentiorum quae sint explicationes. Et cur credatur senex esse locustae similis. Et fingatur Tithonus in cicadam esse mutatus. Et senes cum cicadis Homerus cur confeAliis talus, aut crus, aut malleolus pedis. rat. Liri chagab nonnullis pro cicada pudendum est. Quin zin chagab est caput femoris, quod Arabes nos docuerunt, quae pars senibus ingravescit, unde incessus tardior.