Latin
Cap. IV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 601
Unproofread scanNot analysed yet
Quae videbuntur minùs congruere, si Pollucem audimus, qui de leone haec habet libri quinti capite duodecimo, Onρᾶται δὲ ἥκιστα γ ὁ τέλειος, οὐ πλέγμασιν, ἀλλὰ μαχανήμασι, καὶ σορίσματι. Rarissimè (aut difficillimè) capitur adultus leo non pedicis, sed machinamentis, &delis. Sed Oppianus multò aliter. Docet enim pluribus, ubi suprà, leones, clypeorum collisione &facibus accensis territos, in retia ad id expansa se conjicere atque ita capi –παρʼ ἔχθαις Ευρρητάο, ad ripas Euphratis. Quod maximè notandum, quia ad Euphratem scripsit Ezechiel, qui solus Prophetarum leones memorat hâc arte captos. Quia ipsos Poetae versus apponere longum esset, rem in pauca contraham, iis solùm ad verbum insertis, quibus describit haec retia. Ad ripas Euphratis, inquit libri quarti Cynegeticor versu 411. equos habent ad cursum expeditos, &ad certamen intrepidos, quibus instructi equites ad leonum venationem proficiscuntur: