Latin
607.5 to 607.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 607.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Angelos quoque per leones significari docent quatuor Angeli, qui in leonis vituli &aquilae specie primò (d) Ezechicli, deinde etiam (c) Johanni appa ruerunt. Nam quidquid alii hic afferant, aut asse rant, ipsi Ezechieli malo credere, qui Cherubinos ap pellat toto capite decimo minimùm viginti locis. Pro inde (f) alae ipsis tribuuntur ut Seraphinis, atque idem ferè canticum, Sanctus, sanctus, sanctus est Do minus, &c. in honorem τοῦ Θεοῦ τοῦ τεισταγίυ. Et ab iis dem arcana visionum Johanni (g) aperiuntur, ut al angelis (h) Ezechieli, (i) Danieli, (k) Zachariae. De nique ab horum uno in terram effundendae traduntur (l) septem angelis aureae phialae septem, plenae septem ultimis plagis, quibus ira Dei consummatur. Unde valde verissimili argumento colligitur quatuor illa animalia non solùm esse angelos, sed &archangelos qui aliis angelis praefecti sint, &eorum unicuique pensum suum assignent. Zachar. ii. 1. 2. quatuor cornua ventilant Judam, Israëlem, &Ferosolymam. His fabri totidem opponuntur versibus, tertio &quarto, Pars prima in bonum aut malum sumptae. qui quatuor illa cornua retundunt, &comminuunt, Atque ut quatuor cornibus quatuor imperia significari putant, quae in Ecclesiam insurrexerunt, ita per quatuor fabros quatuor Angelos intelligunt, qui obstiterunt horum conatibus, &fideles in media tentatione tanquam in accensa fornace conservârunt.