# Hierozoicon. Vol. 1 608.5-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 608.5 to 608.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/608.5

Jonae le Buy, viri eximii, & harum rerum callentissimi. IV. Fideles in genere cum leonibus conferri docent haec Solomonis Prov. xxviii. 1. Fugit impius nemine persequente: sed insti, instar leunculi, confidunt. Quem, robore suo fretum, ubivis dormire tanquam in tuto loco neque mali quidquam suspicari, ex idoneis auctoribus jam suprà probavimus. Ità cum bone viro agitur, qui, conscientiae suae theatro tutus, nihil timet. Hinc apud Laertium Bias interrogatus, Ti ἂν εἴη τῶν κατὰ τὴν βιον ἄροβον; Quid in vita esset metus expers? respondit, Ὀρθὴ συνείδησις, Bona conscientia. Et Socrates quaerenti Τινες ἀταράχως ζῶσιν, Quinam sine perturbatione viverent? regessit, Οἱ μηδὲν ἑαυτοῖς ἄτοπον συνειδότες. Qui nullius peccati sibi con scii sunt. Et Diogenes, Tiς γὰρ ἂν ἥττον φοβοῖ τ τι, ἢ θαρσείη μάλιστα. ἢ ὅσης αὐτῷ μηδὲν συιδεῖν κακόν. Quis enim minùs timeat, aut confidat magis, quan qui nullius mali sibi censcius est? Plantus in Amphitruone qui non deliquit, dece Audacem esse, & confidenter pro se & protervè lequi. Horatius libri primi Epistola primam, hic murus aheneus esto Nil conscire sibi, nulla pallescere culpâ. Contrà, ut egregiè Pythagoras apud Stobaeum Sermone 22.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
