# Hierozoicon. Vol. 1 609.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 609.1 to 609.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/609.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/609.1

Similitudines ex Leone in bonum Qui sibi conscius est, etiamsi sit audacissimus, conscientia eum facit esse timidissimum. Verè igitur Cicero pro Milone, Magnam vim habet conscientia in utramque partem, ut semper poenam ante oculos ver sari putent, qui peccaverint: & nihil timeant, qui nihil admiserint. Ita Philosophi, aut potius Naturae sensus cum Dei verbo hâc in parte pulchrè conspirat V Cum leonibus viri fortes in Scriptura non semel conferuntur: ut 2 Sam. xvii. 10. Fortissimus quisque, cujus cor est sicut cor leonis. 2 Sam. I. 23. de 10 Saule, & Jonathane; Aquilis erant leviores, leonibus fortiores. Et 1 Paral. xii. 8. de Gaditis undecim, qui Davidi aderant: Valentes robore, viri militares ad bella ejus, instructi clypeo & scuto, quorum facies ut facies leonis erant. Unde in Moabitis Ariel virorum fortium cognomen fuit, ut hoAsadollahi all dieque apud Arabes Leo Dei, quod abundè su prà probatum. Sic apud Homerum Hector & Ajax concurrun λείουσιν ἑοικότες ὡμοράγοισιν, leonibus crudivoris similes, Iliad. i. Et Herculem vocat Lycophron τριόπερον λέοντα, leonem trinoctium. Sed Poetas hic. citare sit superflu um, cùm nihil sit frequentius VI. Ut leo inter animalia regnum obtinet, & Rex ferarum passim appellatur: ita Reges cum leonibus non rarò conferri videas, adeoque leonum etiam nomine nuncupari. Hinc Prov. XIX. 12. Vt rugitus le unculi est indignatio. Regis. Prov. XX. 2. Vt rugitus leunculi est terror Regis: qui irascitur, illi, peccat in animam suam. Id est, qui eum ad iram provocat, vitam suam in discrimen conjicit, quia Regis ira nuntius est mortis, Prov. xvi. 14. Et de Pharaone dicitur Ezech. XXIII. 2. Similis factus es leunculo in gentibus. Et Ezech. xix. per leonum catulos, qui leunculi facti sunt, duos Judaeae Reges intelligi suprà probatum est. Assuerus quoque leo vocatur in Additamentis ad librum Esther, ubi Regina Deum rogat, ut λόγον ἀρυθυον, sermonem benè compositum, in os suum indat ἐνώπον τὸ λέοντος, coram leone, id est, coram Rege Assuero. Et 2 Tim. iv. 17. cum dicit Apostolus se fuisse liberatum ἐκ στόματος λέοντος, ex leonis ore Nero putatur intelligi. E veteribus ita sentiunt Eusebius Hist. ib. 2. cap. 22. & in hunc locum Chrysostomus, Theodoretus, Occumenius, Theophylactus.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
