# Hierozoicon. Vol. 1 612

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/612
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/612

Proinde apud Zachariam, cùm post illud iter emensum referrent reliquam terram pacatè degere, nempe praeter Judaeam, quam miserandum in modum infestabant vicinae gentes: indè, occasione sumptâ, Angelus pro Ecclesia his verbis intercedit, Domine exercitium quo usque tu non misereberis Jerosolymae, & urbium Judae, quibus iratus fuisti hos septuaginta annos? quasi dicat cùm prosanae gentes pace & otio fruantur, an justum est, ut assiduis motibus & bellis exerceatur illa gens, quam tibi in haereditatem delegisti, maximè cùm elapsi sint anni septuaginta, quibus populum tuum in captivitate detinendum praedixerat ferentias? At Diabolus, cum divagatur, & terram perambulat, longè alium sibi scopum proponit, nempe, ut homines devoret leonum instar, de quibus Da vid PI. Civ. 22. 32. Dispenis tenebras, ut sit nox, quâ ambulant omnia animantia sylvae: leunculi rugiente, ad praedam. Quod ipsum in Diabolum omnino quadrat, qui princeps est tenebrarum, & ignorantiâ saeculi, tanquam nocte profundâ, in hominum perniciem abutitur. Nec desunt qui Ephes. vi. 11. τὰς με θοδεῖας τοῦ διαβόλου, Diaboli obambulationes esse velint. Quanquam Suidas rectiùs reddat τέχναι, ἢ δόλους. Itaque etiam in Hesychio pro Μεθοδίτας, τέχνας, legen. dum μεθοδείας. Est & ad rem quod observant, leones senes hominibus magis esse infestos, ut suo loco diximus. Ita enim Diabolus, antiquus serpens, & annosus leo, descendit ad vos plenus irarum, sciens se parùm habere temporis, Apoc. xii. 9, 12. Sed & accendit animos, & furorem excitat vulnus illi à Christo inflictum, ut leo saucius gravius serit. Virgilius libri duodecimi Antidos ferè initio Poerorum qualis in arvis Saucius ille gravi venantum vulnere pectus Tum demùm movet arma leo. Verbum καταπιῃ videri queat hìc minùs convenire;

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
