Latin
62.1 to 62.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Parva in volucribus est apis, &principium dulcedinum, id est, summe dulcis est fructus ejus. De cujus loci scopo disputatur. Mel Hebr. Da debas dicitur, quo appellantur etiam dactyli, &succus qui vel ex dactylis, vel ex ipsa palma elicitur. At hic agitur de melle apum, quod sylvestre vel domesticum. Sylvestre a Samsone in agro, &a Jonathane in sylva repertum. Hinc Solomon, reperisti mel? Pro25. 16. Et mel e petra manat Deut. 32. 13. Quae ideo dicitur rupes mellis Ps. 81. 17. Fluxus mellis Chaldaeis est una brez vel briz. Unde Bressaeus vel Brisaus dictus Bacchus mellis repertor. Et Brisae nymphae quae Aristaeum docuerunt mellis conficiendi rationem. Sylvestre illud mel Joh. Baptistae cibus fuit Matth. 3. 4. Et in bonis terrae Chanaan. Quae proinde vocatur terra mellis, &melle fluens. Sed maxime in pretio fuit mel Jerichuntinum &Thecoense. Unde est quod mel e Judaea in Aegyptum deferebatur Gen. 43. 12. Et ad Tyriorum nundinas Ezek. 27 17. Tamen in Johanne Baptista magnae id fuit abstinentiae, quod solis locustis &melle vixit. In melle enim parum est alimenti. Aristoxeni &Pythagorae abstinentia huic fuit ex parte similis, sed multo minor. Mel a dulcedine commendatur Eccles. 11. 3. &Jud. 14. 14. Ad quem locum agitur de gripho Samsonis, &de griphis apud veteres inter epulas proponi solitis, &ab aenigmate quid differant: Et quae praemia vel poenae fuerint. Dulcia omnia sacri Scriptores cum melle conferunt ut mannam, sacrum volumen, sapientiam; Josiae memoriam, verba sponsi &sponsae. Ita poetae passim. Mel inter necessaria ponunt Hebraei veteres Sirach. 39. 31. quia ad multa fuit utile, ad esum, ad potum, ad medicinam, ad conservanda cadavera. Melle denique in sacris usi sunt superstitiosi homines. De esu sic Jonathan Levit. 11. 20. Species apum abominatio erunt vobis, tamen mel Quod illustrant Arabes humani lactis exemplo, qui permittitur, licet caro huapum comedetur. Itaque mellis esus in Lege, Psalmis, Proverbiis &Prophetis passim laudamana sit prohibita. Et eo usi sunt Samson, Jonathan, Solomon, Christi praecursor, &Christus ipse. Infantili tur. etiam aetati id convenire probatur ex celebri loco de Emmanuele Es. 7. 15. Butyrum &mel comedet &c. Proinde in Baptismo, in quo fideles renascuntur, lac &mel praegustandum dabant veteres. Et fertur ipse Jupiter nutritus fuisse lacte &melle.