# Hierozoicon. Vol. 1 62.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 62.5 to 62.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/62.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/62.5

Sed mellis quoque fastidium vitandum monet Solomon Pro. 25. 16. & 27. 7. De mellis potu haec proferunt ex Vulgata Nehem. 8. 10. Bibite mulsum, id est ἐινόμιλι, de quo nos multa. Tamen Hebraea solum habent, Bibite dulcia. Jonathanis oculi mellis esu aperti 1 Sam. 14. 27. quia propter inediam caligo ei erat oborta. asdapha dicitur. Quod aiunt mel illitum caliginem discutere, ad rem non facit. Id ANec Hieronymo assentior, cui mel Jonathanis meretrix fuit. Quaeritur cur turab. ber camelorum aquam dicatur, tanquam a melle. Item an Jacobus melle fuerit pollinctus, ut in Aegypto fiebat. Democritus quoque corpora sic asservari voluit in spem resurrectionis. In primitiis mel oblatum, non tamen super altare Levit. 2. 11. 12. Cujus prohibitionis Patres pias causas plures afferunt, sed Plutarchus unam ridiculam, quae refellitur. Mel Baccho & aliis Diis oblatum. Mellis usus etiam in Mortuorum inferiis. In Virgilio legendum Melle soporatam &c. non saporatam, ut contendit Turnebus. Saporandi enim vox ignota fuit aevo Augusti. Et in melle est soporandi vis. Alius apis labor est cera, melle non minus utilis. Ex cera enim cerei fiunt quibus tenebrae fugantur. Eadem praestat usum glutinis. Et tam cerâ quam melle cadavera condiebantur, quod Graecis est κατακηρῶσαι. Itaque mumiae vox notissima deduci videtur ex nio mum. Persae ceram & Arabes προπέλιν sic appellant. Hinc a Graecis nu κηρὸς redditum Es. 64. 2. quia legerunt un pro nin. Cerae etiam multus fuit usus in Scriptura, pugillaribus, picturâ, fuco & sigillis, qui hodieque durat. Cum cerâ ad ignem liquescente multa conferunt sacri & profani scriptores. Es. 41. 10. non est cerae instar mollescere. Cor Jacobi sic fuisse emollitum, cum pro Esavo patri se obtulit, Judaei fabulantur. Gen. 37. 25. probatur PN, nec ceram esse, nec myxaria, sed styracem. Ab apibus itur ad vespas seu crabrones, per quos Deus Chananaeos percussisse, & e sedibus suis pepulisse legitur Exod. 23. 28. Deut. 7. 20. & Jos. 24. 12. Ad quae loca duo quaeruntur. 1. An Hebraeum was tfira vere vespa aut crabro sit. 2. Utrum literali sensu an metaphorico vespae dicantur Chananaeos expulisse. De primo dubitatur, quia Dwo tsaraath est lepra. Itaque ewex tria ex eadem radice Aben-Ezrae est morbi genus quo debilitantur vires corporis, quod sequuntur nonnulli Arabum. Sed morbus aegros detinet potius quam e sedibus suis pellit.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
