# Hierozoicon. Vol. 1 62.9-10

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 62.9 to 62.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/62.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/62.9

Itaque omnes alii was istra vespam aut crabronem reddunt, quae promiscue sumuntur, quia sunt simillimae. Vespae ampla descriptio sequitur ex Arabibus. Et docetur quale fit crabronis aut vespae mel. Et βλίπειν, quid significet. Et vespam oculos impetere, pungere, fodicare, & venenum in eos spargere. Et cur dicatur uox tsira. Ad secundam quaestionem, non pauci Chananaeos pulsos fuisse negant a vespis proprie dictis, quia id fidem prope superat: Nec in sacra historia narratur quo loco & tempore factum fuerit. Itaque Eusebius Caesariensis, Augustinus, unus Arabum, multi recentiorum vesparum nomine terroris aculeos intelligunt, qui pluribus refelluntur. Docetur sacros Scriptores multa obiter referre, circumstantiis Loca non pauca fuisse ab animalculis desolata, & gentes pulsas circumstantiis plane suppressis. & quosdam Gallos. A muribus Abderitas, Troes, in Italia vel excisas. A ranis Autariatas, quasdam gentes, Megarenses, Chalcidenses, Gyarenses. Neuris, Amyclis, Rhodo, Chio, Teno, Salamini serpentes fuisse infestos. A scorpionibus & solpugis vel phalangiis deletam gentem Aethiopicam citra Cynamolgos. Culices Myusiis fuisse molestos, & Persis prope Nisibin. Loca esse trans Istrum propter apes inaccessa: Easdem fuisse Lucullo adversas, & Rhauciis Cretae populis. Et quod maxime ad rem facit Phaselitas a vespis fuisse pulsos, id est Phoenices seu Chananaeos, qui ex Phoenice profecti Phaselidis montana occupaverunt.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
