Latin
631.5 to 631.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 631.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in his Lampridii in Heliogabali vita, Ebrios amicos plerumque claudebat, &subitò nocte leones, &leopardos, &ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos, cum lace, vel, quod est gravius, nocte invenirent, vocantur pardi, qui paulò antè leopardi. Ita in Hieronymo passim leopardos pro pardis usurpari manifestum est: ut libro primo in Jovinianum capite decimo septimo, ubi haec citat ex Cantico Solomonis, A cubilibus leonum à montibus leopardorum: cum Hebraica habeant Dions NQ à montibus pardorum. Et paulò pòst sic alludit ad locum feremiae de pardo, Fuge leopardorum montes, qui non possunt mutare varietatem suam. Hinc in veteri Glossario Latino Graeco, in capite De bestiis, leopardus est παρδαλις. Quae κατάχρησις nostris saeculis ita invaluit, ut plebs hodie leopardi nomine nihil quàm pardum intelligat. Sunt, qui Hebraeos jam olim putant leo pardorum meminisse, quia in Berescith Rabba legunt ferè in fine Sectionis 77. 299 17 1 DD. TRI DUS Fuit illi canis agrestis, &leo παρδαλωτὸς, id est, pardi maculis insignis. Quod animal quid aliud sit, quàm leopardus? Sed haec lectio, quam vis recepta, &confirmata infalkuth Sectione hyn &in Arac, Radice IN tamen falsa est; &legendum τε, λέων ἥμερος, leo cicur, qui agresti cani opponitur; cùm naturâ suâ canis sit cicur, leo ferus. Itaque in eodem Arue sic legitur in voce MON. Ibi vide doctissimum Buxtorsium Lexici Talmudici Pars prima.