# Hierozoicon. Vol. 1 641.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 641.1 to 641.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/641.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/641.1

Proinde Justini libro trigesimo octavo Romanes Mithridates, tanquam lupae uberibus altos, luporum animos haberi asserebat, inexplebiles sanguinis, atque imperii, divitiarumque avidos, ac jejunos. IV. Quartò, tempus, quo lupus praedatum se confert, Prophetae apertè designant, cùm vocant lipum vesperae, seu vesperarum, id est, vespertinum. Sic Jerem V. 6. Lupus vesperarum vastabit eos. Hab. 1. 8. Le viores erunt pardis equi ejus, & acutiores lupis vesperae. Sophon. iii. 3. Judices ejus lupi vesperae. Et multo an tè Jacob, Gen. alix. 27. Benjam in lupus rapiens. Ma nè comedit praedam, & ad vesperam dividit spolium. Quae duo tempora ibi loci non totam diem significant, ut volunt, sed totam noctem, cujus pars una vespertina est, altera matutina. Itaque copula ET hic est Ordinativa, & idem valet quod post quam, quasi Propheta dixisset: Tribus Benjaminerit instar lupi rapacis, qui praedam usque ad matutinum tempus comedendam habet, postquàm illam divisit sub vesperam. Nam praedam dividere prius est, quam illâ vesci. Tale Jos. vii. 25. Et combusserunt eos igni, & lapidaverunt eos la pidibus, id est, 101377. a postquàm lapidavissent ut habetur in Chaldaeo. Job. xiv. 10. Moritur vir & debilitatur, id est, post quàm debilitatus est. Porrò praedam non dividunt lupi omnes. Quidam enim sunt μονόπειρα, quod exponit Hesychius τοὺς μὴ ἀθροους, ἀλλὰ καθʼ ἔνα πειρατεοντας, eos, qui non confertim, sed singuli praedantur. Quibus verbis luporum genus describi suadent haec Philosophi Hist. lib. 8. cap. 5. Ἀνθρωποφαγοῦσι δὲ ἐι μονόποιραι τῶν λύκων μᾶλλον ἢ τὰ κυνηγισια Lupi, qui μονόπειραι dicuntur, homines libentiùs invadunt, & vorant, quàm canes venatorios Itaque λύκοι μονόπειραι iidem, qui aliis μονόλυκοι, &μονι ol, nobis lougaroux. Aratus in Phaenomenis versu 1123 Καὶ λυκος ὀππότε μακρὰ μονόλυκος ὡρύηται, Et lupus solitarius cum contentè ululat. Suidas, Moviἐν, ἄγριος, ὃς μεμονωμένος, ὁ μονόλυκος. Luciann. in Epistola Saturni ad divites, Οὐ δὲ γὰρ οὐ δὲ ὁμοίως ἡ δύ οιμαι μόνον ἔμπιλασθαι, ὥσπερ τὸ λέοντὰς φασι, καὶ τοὺς μονιοὺς τῶν λυκων. Neque enim perinde juvat, opinor, quis solus expleatur, ut leones, & solitarios lupos facere dicunt.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
