# Hierozoicon. Vol. 1 65.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 65.1 to 65.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/65.1

Formicam Graeci μύρμηκα, & variante dialecto βύρμοκα & φόρμιγγα vocarunt, unde Latinum formica. Hebraei omni a cens namal, id est spicae caput abscindere Job. 24. 24. Quia spicarum capita abscindit, ne germinent, ut multi scribunt, vel potius ut grana ex iis eximat. De quo citatur & explicatur insignis Aeliani locus, non satis intellectus. Probatur ἀθέρας esse spicarum capita, & his opponi ἐραγὰς, imo ἐῤῥύγκης, quia infimam spicam Varro urruncum vocat, Chaldaeum formicae nomen Ninonum sumsemana cur ab odoratu sit sumptum. Formicam Aelianus in exemplum pigris proponit, ut multo ante Solomon Pro. 6. 6. Vade, inquit, ad formicam, quomodo ad doctores itur. Aspice vias ejus, etiam proprie dictas, quomodo apud Aristophanem Agathon poeta Tragicus cecinit Μύρμοκος ἀπάπης, Formica vias. Eâdem viâ semper incedunt. Vacuae cedunt onustis. Onera partiuntur. Succumbentes adjuvant. Egrediens ingredienti non obstat. Tamen hîc aliud viae formicae, nempe vivendi ratio, de qua citatur ex Hebraeo scriptore locus insignis. Aspice vias ejus & sape, non solum ut doctior hias, sed & sapientior, & referas ad vitae praxin. Ita Horatius & Juvenalis. Ducem non habet. Sic Aristoteli formica est ἄναρχος. Pro duce Graeci γώργον, & Syrus messem habet, quia aliter legerunt. Parat tamen aetate cibum, colligit in messe escam. Aestas & messis sunt synonyma. Sed aestas ibi pro vere est, quo in Judaea fit messis. E multis hoc unum profert Solomon, hic & Pro30. 6. quia huc refertur fere quicquid in formica miramur. Cryptas magnâ arte effodiunt, & ab aquarum alluvione defendunt. Variae in iis mansiones. Commune stabulum, penu, coemeterium in quo patria monumenta. Apothecas subterraneas Aelianus πρὸς appellat voce maxime propriâ. Variae mansiones sepibus distinguuntur. Viae ad illas flexuosae. Inde hyeme non prodeunt sed circa messem. Onera ore vel humeris ferunt, & partiuntur inter se, & semina dividunt, si meatus sit angustior. Et madefacta sudo coelo proferunt, ut exsiccent. Noctu in pleniluniis laborant, interluniis cessant. Sabbatha quoque septima & trigesima ab iis observari nugatur Tzetzes. Sed origo fabulae aperitur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
