Latin
CAPUT DECIMUM TERTIUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 657
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe καιάδας Lacedaemoniis id ipsum fuit quod Graecorum aliis καίατον, vel καιετὸς, id est, locis effossus, vel terrae dehiscentis rupturae, quam efficiunt terrae motus. Hesyclius, Καίατα, ὀρυγματα, ἢ τὰ ὑπὸ τεισμων καταῤῥαγέντα χωρία. Cujusmodi rupturae cum frequentes fuerint in agro Laconico, sunt, qui Spartam indè ab Homero dici statuunt, non, ut vulgò legitur, (a) Αλκεδαίμονα κητώεσαν sed καιστάεσσαν, ὅτʼ οἱ ἀπὸ τῇ σείσμων ῥωχροὶ καιετοὶ λέγνται, καὶ καικείας τὸ δεσμωτήριον ἐνταῦθεν quia rupturae quae fiunt ex terraemotibus, κaleol dicuntur, atque indè carcer καιάδας. Ità Strabo libro octavo: quamvis Caeadas non tam carcer fuerit, quàm barathrum ut diximus, in quod capite damnati praecipites ex alto demittebantur, ut post Thucydidem asserunt, Pausanias, Thucydidis Scholiastes, Suidas, &Grammaticorum alii. Quo lapsu tam praecipiti cum plerique contererentur, erat in ea fossa cadaverum magna vis, &per meatus subterraneos vulpes eò se conferebant, ut pabulum indè carperent. Quorum unum, caudâ arreptum, sequutus Aristomenes per opaca viarum, ἀπὸ τον κειμένων νεκρῶν ὀστοῦν κλάσας, καὶ τὰ στενοπὸρα τοῦ έρους τῷ ὀστῳ παραίρων, καὶ παρακόπτων, &cadaverum ibi jacentium osse confracto, quo montis angestias amovebat, atque exscindebat, tandem ex specu illo evasit dias in luminis oras. Quae partim in Pausania, partim in Polyaeno legere est libro secundo Strategematum. Ut de Plinio taceam, qui rem ita paucis attigit libi undecimi capite trigesimo septimo; Ipse convulneratus, &captus semel per cavernam latomiarum evasit, angustos vulpium aditus sequutus. punt &vulpes καρποφάγοι, &maximè uvis delectantur. Hinc Cant. ii. 15. Capite nobis vulpes, vulpe. parvos, qui corrumpunt vineas. Ità Nicander in Alexipharmacis versu 185. Πιοτέρην ὅτε βότρων ἐσίνα κηκὰς ἄλωπηξ, Cùm pingui nocuit vulpes versuta racemo. Et in Caprarii poculo apud Theocritum Idyll. I. Πυρναίαις σταφύλαισι καλὸν βέβριθεν ἀλωὰ, ὰν ὀλίγος τις κωρος ἐφʼ αἱματιαῖτι φυλάσσει Hμενος. ἀμεὶ δὲ μιν δυ ἀλώπεκες· à γ ἂν ὄρχοι Φοιτῆ, σινομένῳ τὰν τρώξιμον, &c. Quae versibus &penè verbis totidem sic felicissimè reddidit Heinsius ὁ μακαρίτης, Area purpureis pulchrè circumdatur uvis, Quam puer exiguns residens custodit in horti Sepibus. Hunc circùm vulpecula binae, racemos Altera percurrens depascitur, &c. Et Idyll. 5. Μισεω τὰς δασυκέρκος ἀλάπεκας, αἱ τὰ Μίκωνος Αεὶ φοιτῶσαι τὰ ποθέσπερα ῥαγίζοντι