# Hierozoicon. Vol. 1 66.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 66.1 to 66.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/66.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/66.1

Job. 8. 14. domus araneae est ipsa tela, quia ibi degit & parit. Phrasis est in Oriente frequens Psal. 57. 3. in Thargum narratur fabula de aranea quae telam suam texuit in ore speluncae in qua latebat David. Quod ipsum de Foelice jactatur, Nolano Episcopo. Poetae saepe vocem tribuunt iis aedibus in quibus crimen est perpretratum. Ita etiam Prophetae, ut Hab. 2. 11. Lapis e pariete clamat, & chaphis e ligno respondet ei: Vae aedificanti civitatem ex caedibus &c. In his verbis nescitur quid sit DB) chaphis. Plerisque est pars aedificii. Aquilae μέζα. Symmacho & Theodotioni συνδισμος. Hieronymo lignum quod inter juncturas aedificiorum est, ἱμάντωσις seu loramentum ut Sirach. 22. 18. Hesychio στεγάνωμα, Chaldaeo frustum, Syro clavus, Arabi paxillus. At Graecis κάνδαρος scarabaeus, aut σκόληξ vermis. Quod alii alio, Ambrosius ad Christum refert. Bonus scarabaeus, inquit, qui clamavit e ligno, id est e cruce. Cyrillo & Theophylacto κάνθαρος ibi non est scarabaeus, sed ligni compages, quod est sine exemplo. Κανθὸς quidem est in rota ferreum ligni vinculum. Sed κίνθαρος plane aliud, scarabaeus scilicet. Itaque Seniores non puto quicquam praeter scarabaeum intellexisse. Et videtur haec versio ex eo nata, quod ona chaphis sumptum pro rotani chaphusith, quomodo Hebraei scarabaeum appellant, quia stercus scrutatur. Nam non est scrutari. At on) chaphis Talmudicis est later sesquipalmi, ut a mensura quidam lateres bessales vocantur, & didori, tetradori, pentadori. Quae significatio hic omnino quadrat: Lapis e pariete clamat, & later e ligno respondet ei &c. Quia ροίνιν est consumi vel tabescere, tineae nomen inde deduci valde verissimile est. Tinea Hebraice ovas dicitur. Item DD sas Es. 50. 9. quarum vocum origines Hebraeis plane ignotae ex Arabica lingua patent. Ex Hebraeo DD sas factum Graece ens, cui synonymum βρῶσις Matth. 6. 19. & βρῶμα Baruch. 6. 11. Blattas Romani poetae cum tineis saepe jungunt. Tamen blattas ponit Plinius inter scarabaeorum species. Et apud sequentis aevi scriptores blatta est purpura, aut purpurae pars. Tineae proprium laneas & lineas vestes consumere, quae proinde vocantur ἱμάτα σητίβρωτα Job. 13. 28. & Jac. 5. 2. Quaeritur quid sit conteri coram tinea Job. 4. 19. Et an cum tinea conferatur Deus Psal. 39. 12. & Os. 5. 12. Et quomodo tinea dicatur thesauros corrumpere Matth. 6. 20. An quia vestes olim in thesauris fuerunt.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
