Latin
CAPUT DECIMUM SEPTIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 678
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen LII 2 1OC Tamen post esum serpentis alii cervum bibere negant quasi naturae quodam instinctu sciat aquae potum tum sibi fore lethiferum. Unde Poëta Arabs, DV. Sitibundus cervus, qui circum aquas fertur, neque i eas attingit. Ad quem αι λι locum Scholiastes, C S J CO S Ils U φὴ σκα λαλων ν γ. γι ειρο ε εί λλάγαν δὲ Ἰνδ ἦν λο λυγαν L CL I E &l γ εσαι Poeta signi ficat cervos, cùm aestate viperas comederunt, incalescere, &prae aestu exardescere, &ad aquas contendere: sed, iis visis, ab earum potu abstinere. Nec nisi post longum tempus desinit haec abstinentia, cùm veneni vis praeteriit. Tum enim nihil nocet potus. At si eo momento bibissent, &aqua occurrisset veneno, quod intùs habebant, fuisset id lethiferum. Eodem pertinent haec Simeonis Sethi, qui ex Arabibus non pauca habet Δει δὲ παρατηρεῖσθαι τὰς θηρενομένας κατὰ τὴν του θέρους καιρὸν, ἐπεὶ πολλακις, τήνικαῦτα ὅρεσι καὶ ἐχίδναις τρεφόμεναι, δι ψώδεις γίνονται. φυσικῶς τε γινωσκησι, ὡς, εἴπερ πωσι ὕδωρ πρὸ τις τούτων πέψεως, θνήσκουσι, καὶ διὰ τοῦτο τῆς δίψαι ἀνέτονται, καὶ τοιτῇ ὑπερεκκαίονται. Cavendum est à cervis, qui aestivo tempore capiuntur, quia, cùm vi peris &serpentibus tum temporis saepe vescantur, siti. culosi fiunt. Et naturae instinctu norunt fore, ut morerentur, si ante illorum concoctionem aquas biberent, ac proinde sitim tolerant, atque ea inardescunt. Notandum tam ab illo, quàm ab Arabe, quem citavi, ad aestivum tempus haec referri, cùm contrà Aelianus, ubi suprà, de cervo dicat: καὶ μάλιστα διὰ χειμῶνος δρᾷ τοῦτο Et hyeme maximè id facit. Quod crediderim potiùs, quia cervum lustra serpentum tum demùm scrutari verissimile est, cùm non suppetit alius cibus: ut taceam aestivis diebus serpentum venenum esse multò potentius, &cervo perniciosum futurum, si tum ederet. Super est tertia ratio, cur cervi aquas appetant, nempe, ut à venatorum &canum insecta, tione se liberent, aut saltem ut longo cursu defessi recreentur. Xenophon in Cynegetico, Pιπτοῦτι δὲ καὶ εἰς τὸν θάλαπαν, ἐὰν κετέχωνται, καὶ εἰς τὰ ὕδατα ἀπ ορούμεναι· ὅτε δὲ διὰ δόσπνοιαν πιπτησι In mare etiam &aquas se conjiciunt, cùm haerent consilii inopes; quandoque etiam deficiente spiritu co delabuntur. Phillosophus Hist. lib. 6. cap. 29. Φάγουσι διὰ τὸ κουμα, καὶ τὸ ἄσθμα, εἰς τὸ ὕδωρ Propter aestum, &anhelitum ad aquas confugiunt. Budius in libro De venatione cervorum, Minimè ad extremum cervus eluctabitur: non, si anhelus &aestuans in amnem se conjecerit, indisque secundis vehendum se dederit; quod saepe refrigerandi causa facit: non, si amnem trajecerit, ut canum cursum intercidat: non, si incitatiore cursu diuturnoque profligatus, animum jam despondens, undis perire, quàm lamari malit. Sed allatis testibus id probare nihil opus est, quod quotidiana experientia venatores abundè docet. Hebraei igitur non malè hactenus.